Quantum redactiones paginae "Gaius Trebonius" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 12 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q550560 sunt
Linea 14:
Post praeturam properanter in [[Hispania Ulterior|Hispaniam Ulteriorem]] missus est, ut Quinto Cassio Longino succederet, quem Caesar, ex [[Hispania]] anno [[49 a.C.n.]] aestate exeunte proficiscens, ei provinciae praefecerat. Cassius autem tam incolarum quam partis exercitus odium meruerat ob avaritiam nimiam : quin etiam insidiis petitus et vulneratus erat. Sed iam Pompeianae partes, invidia Caesariani praesidis roboratae, in [[Hispania]] multum profecerant. Itaque post nonnullos menses Trebonius et ipse e provincia expulsus est, legionibus filios [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompei]] duces accipientibus.
 
Anno [[45 a.C.n.]] [[consul]] suffectus per tres menses (octobrem, novembrem, decembrem) sub [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] dictatore fuit. Post consulatum [[proconsul]] in [[Asia (provincia Romana)|Asiam]], provinciam ditissimam et exoptatissimam, profecturus erat cum ...
 
== De interfectore Caesaris ==