Quantum redactiones paginae "Linguistica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m Typo (1K, 10K)
Linea 3:
'''Linguistica''' sive plenius '''linguistica generalis''' est [[scientia (ratio)|scientia]] quae quaslibet linguas naturales pertractat, quali [[vox|vocum]] sive [[linguae gesticulatoriae|gestuum]], [[verbum (generale)|verborum]], [[sententia (linguistica)|sententiarum]], [[significatio]]numque [[structura]] constitutae sint. ''Lingua naturalis'' est [[terminus technicus|terminus]], qui ad linguas [[societas humana|humanas]] refertur. "Naturalem" dicimus, quia velut natura, id est: sponte sua, ex hominum inter se loquentium actuum multitudine creverunt continuoque crescunt, nec mathematicorum artificiis constructae sunt. Itaque [[lingua formalis|linguae formales]], quippe quae nihil ad mundum socialem referantur, ad linguisticam non pertinent (quamquam linguistae quoque interdum methodis formalibus utuntur). "Humanam" dicimus, quia talibus de [[signum (ars semiotica)|signis]] agitur, quae ex forma et significatione constant.
 
Linguistica est pars [[semiotica]]e, quae omnium generum [[signum|signa]] et signalia [[communicatio|communicativa]], sive [[vox|vocibus]] emissa sive [[gestus|gestibus]] expressa sive [[pictura|picturis]] effecta, pertractat.
 
Studia linguistica ex maxima parte ad singulas linguas describendas pertinent. Quibus in studiis [[philologia]] et [[linguistica corporum]] magnas partes agunt. Constat quamque linguam [[systema]] esse ex subsystematibus constans. Descriptionem structurae linguae perficit [[grammatica]] scientifica, quae multiplicem imaginem [[diagramma]]ticam subsystematum describendorum praebet.
Linea 11:
# Quomodo a ceteris nuntiorum communicandorum modis differt lingua naturalis? Quae sunt eius virtutes et propietates?
# Quem ad finem linguam humanam informavit natura hominis, quem ad finem [[cultura|mores]] et consuetudines sociales linguam figurant? Quomodo pro portione sua mores et actus hominum lingua naturali informantur? Quomodo denique lingua naturalis apud hominem valet?
# Quae sunt partes stracturales et propietates generales linguae humanae? [[Universalia linguiksticalinguistica]] -- suntne, et si sunt, qualia sunt et quomodo investigantur?
# Singulae linguae, siquidem ex eodem ingenio humano natae sunt, nihilo minus multum inter se differunt. Suntne huic differentiae certi fines? [[Linguae mundi]] quatenus in classes [[typologia linguistica|typologicas]] dividi possunt?
# Lingua(e usus) quomodo ad alias actiones [[scientia cognitiva|cognitivas]] refertur? Systema linguae quomodo ad usum linguae refertur?
Linea 17:
# Quae sunt ''input'' sive indita descriptionis grammaticae?
 
Linguistica generalis proprio et stricto sensu e nucleo quodam [[linguistica descriptiva|descriptivo]] constat, in quo elementa cuiusque subsystematis eorumque relationes syntagmaticae et paradigmticae enumerantur. Quem nucleum etiam [[linguistica descriptiva|linguisticam autonomam]] appellari decet. Nam autonoma est, quod in ea definitur, quae elementa quaeque inter elementa rationes in lingua describenda sint. Antequam enim usum aut mutationem elementorum pertractare potuerimus, cognoscere primum debebimus, elementa illa quae sint.<ref>Itkonen 1978.</ref> Quod scimus, [[Panines]], grammaticus [[India|Indicus]], primam explicationem autonomam, mere descriptivam, [[lingua Sanscrita|linguae Sanscritae]] "octo capituis"capitulis (Sanscritice ''Aṣṭādhyāyī'', अष्टाध्यायी ) circa annum [[500 a.C.n.]] confecit.
 
In studiis linguisticis — idealiterlinguisticis—cogitatione quidem, non omnesre—omnes linguae aequum locum obtinent, quamquam nemo negare potest [[lingua Anglica|linguam Anglicam]], nec non linguas Europaeas, in his studiis maximas partes agere. Sed non nisi initium factum est. Forsitan addito tempore haec iniquitas corrigatur. In studiis linguisticis lingua, sive de lingua in genere sive de singulis linguis agitur, ut systema tractatur ex subsystematibus constans. Qui intellectus linguae a [[Ferdinandus de Saussure|Ferdinando de Saussure]] duci solet, qui dum vivit id agebat, ut linguisticae suam cuius studium habeat rem instituat, suamque inter studia scientifica viam propriam munitaret: linguisticam scientiam autonomam esse de solis structuris agentem, quae suam habeat methodumrationem propriam, nec solum in [[phonetica]]m aut [[psychologia]]m reduci possit.<ref>Saussure 1922: 20-26.</ref>
 
== Partes linguisticae ==
Linea 34:
* [[Syntaxis]]
{{div col end}}
 
 
== Notae ==
Line 40 ⟶ 39:
 
== Bibliographia ==
* Aitchison, Jean. [[1999]]. ''Linguistics: An Introduction.'' Hodder & Stoughton.
* Akmajian, Adrian, Richard Demers, Ann Farmer, et Robert Harnish. [[2010]]. ''Linguistics: An Introduction to Language and Communication.'' Cantabrigiae Massachusettae: The MIT Press. ISBN 0-262-51370-6.
* Crystal, David. [[1990]]. ''Linguistics.'' Penguin Books.
* Fromkin, Victoria, Robert Rodman & Nina Hymes. [[2008]]. ''An Introduction to Language.'' Octavo editum. Boston: Thomson Wadsworth, ISBN 978-1-4130-1773-1.
* Greenberg, Joseph. [[1948]]. Linguistics and ethnology. ''Southwestern Journal of Anthropology'' 4: 140–147.
* Hall, Christopher. [[2005]]. ''An Introduction to Language and Linguistics. Breaking the Language Spell.'' Routledge
* Halliday, Michael A. K. [[2006]]. ''On Language and Linguistics'', edited by Jonathan Webster. London & New York: Continuum.
* Hudson, G. [[2000]]. ''Essential Introductory Linguistics.'' Oxford: Blackwell.
* Itkonen, Esa. [[1978]]. ''Grammatical theory and metascience.'' Amsterdam: Benjamins.
* Lyons, John. [[1991]]. ''Natural Language and Universal Grammar.'' New York: Cambridge University Press.
* Lyons, John. [[1995]]. ''Linguistic Semantics.'' Cambridge University Press.
* Martinet, André. [[1970]. ''Éléments de linguistique générale.'' Paris: Armand Colin.
* Sapir, Edward. [[1921]]. ''LanguageL]anguage. An introduction to the study of speech.'' New York: Harcourt, Brace and company.
* Saussure, Ferdinand de. [[1922]]. ''Cours de linguistique générale'' publié par Charles Bally et Albert Sechehaye avec la collaboration de Albert Riedlinger. Paris: Payot.
* Taylor, John R. [[2003]]. ''Cognitive Grammar.'' Oxford University Press.
* Trask, R. L. [[1995]]. ''Language: The Basics.'' London: Routledge.
* Ungerer, Friedrich & Hans-Jorg Schmid. [[1996]]. ''An Introduction to Cognitive Linguistics.'' Longman.
 
{{NexInt}}