Quantum redactiones paginae "Ethica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 54:
Si adprobatio actionis eo, quod homines suis quisque moribus nixi bonum iustumque iudicant, continetur, concludendum est moralitatem relativisticam re vera ex cuiusque gentis vivendi ratione et intellegendi consuetudine emanare, quas quisque a pueritia suas fecit. Moralitas, quippe quae res socialis sit, subiecta est eisdem viribus et effectibus mutabilitatis, quibus omnes mores obnoxii sunt. Moralitas sua cuique genti pro facultatibus est. Huc accedit quod moralitas cotidiana in constanti tantum rerum statu valet; sed ultimo rerum discrimine aliae leges sunt.
 
In relativismo morali etiam de tolerantia quaestio exoritur: quali animo homines sunt erga moralitatem alienam quae mores foedos continere videtur? iustumne an iniustum est exstirpare conari mores, qui aestimatori extraneo foediores videntur? Qui "iustum" aut "iniustum" responderit, relativismum derelinquet. Si enim alienis moribus intercedere iustum esse dicat, indicet rectae moralitatis fontem penes se suosque esse, quod quidem relativistam moralem parum decet. Praeterea quis est quin idem ius intercedendi ceteris quoque concedat? Aeque inconsequenter dicit, qui iniustum esse adfirmat alienis moribus intervenire, namque hic "iniustum" illud non iam relativo sed potius obiectivo sensu dicitur.<ref>Williams 1973: 24-25.</ref> Itaque id, quod adsequi voluerunt, amittere videntur relativistae, nam relativismo suo iussa tolerantiae exsequi vel promissa [[multiculturalismus|multiculturalismi]] exsolvere nequeunt. Tolerantiae ratio ex relativismo morali concludenda — quae "tolerantia anthropologica" appellari potest — moralitatem cuiusque gentis concedit ex moribus propriis exoriri, nec cuiusquam intercessionem imperialem patitur. Quae cum ita sint, constat eiusmodi mundum, ex autonomis morum systematibus compositum, mutationibus paene impenetrabilem esse.
 
[[File:Retribution; - tarring and feathering; - or - the patriots revenge by James Gillray.jpg|thumb|Retributio pice et plumis facta]]
 
Altera relativismi forma subiectiva est, ab [[Edvard Westermarck|Edvardo Westermarck]] producta, qui anno [[1932]] librum composuit, quem ''Ethical Relativity'' inscripsit. In quo libro 'retribuendi' notione (''retributive emotion'') usus causas actuum hominum explanavit: nos homines ita institutos esse, ut sentimentis retributivis agamur. Si quis mihi quoddam officium praestiterit, gratiam debeam. Quod sentimentum retributivum me, ut aequali officio illum remunerer, adducat. Si quis autem me fefellerit, ulcisci cupiam. Constat igitur moralitatem hominum in talibus sentimentis retributivis consistere, ut par pari referatur; vitam commercium quoddam esse, nec veritatem moralem usquam inveniri posse. Fieri non potest, ut moralitas ex gente nascatur; potius singulis actibus hominum accumulatur.