Quantum redactiones paginae "Arthurus (rex)" differant

m
Summarium vacuum
m
m
[[Fasciculus:Arthur-Pyle How Arthur drew forth ye sword.JPG|thumb|180px|Imago Arthuri a [[Howard Pyle]] pictus ex editione [[1903]] ''The Story of King Arthur and His Knights''.]]
[[Fasciculus:King Arthur and the Knights of the Round Table.jpg|thumb|180px|Arthurus cum [[eques|equitibus]] suis apud [[Mensa Rotunda|Mensam Rotundam]] in castello [[Camelot]].]]
 
'''Arthurus'''<ref>[[Guillelmus Malmesburiensis]], ''[[De gestis regum Anglorum]]'' 1.</ref> (seu '''Arturus''',<ref>''Arturus seu Arcturus'': [[Galfridus Monemutensis]], ''[[Historia regum Britanniae]]'' 9.3 titulus.</ref> '''Arturius''',<ref>[[Radulphus de Coggeshall]], ''[[Chronicon Anglicanum]]''; [[Iohannes Lelandus]], ''[[Itinerarium (Lelandus)|Itinerarium]]''.</ref> vel '''Arthur'''<ref>[[Nennius]], ''[[Historia Brittonum]]'' 56; ''[[Annales Cambriae]]''.</ref>) est rex et miles Britannicae legendarius. Exemplum est regis et in bello et in pace optimi, sed multi pro incerto habent an re vera vixerit necne. Rex castelli nomine [[Camelot]] fuit, ubi suos equites et magum [[Merlinus|Merlinum]] habebat, et eius regina erat [[Guenevera (regina)|Guenevera]]. Arthurus possedit ensem mirabilem, [[Caliburnus|Caliburnum]] appellatum. Ab [[Mordred]] in [[Proelium Camlann|Proelio Camlann]] necabaturnecatus sit.
 
Arthurus floruisse dicitur [[saeculum 6|saeculo VI]], sed nomen Arthuri in nullo fonte historico eius saeculi legitur. Etiam [[Gildas]], qui se natum praetendit eodem anno quo [[proelium ad montem Badonicum]] commissum sit, nomen ducis huius proelii omittit. [[Nennius]] autem, saeculo IX scribens, hoc proelium inter bella Arthuri nominat. Saeculis XI, XII, XIII multae mythistoriae de vita Arthuri scriptae sunt in [[Cambria]], [[Francia]], [[Anglia]]; id genus fabularum poetae Francici ''Matière de Bretagne'' appellabant,<ref>Primo a [[Ioannes Bodel|Iohanne Bodel]], ''[[Chanson de Saisnes]]'', saeculo XII exeunte.</ref> scilicet "Res Britanniae".
16 525

recensiones