Quantum redactiones paginae "Cassiodorus" differant

Content deleted Content added
m ejus→eius
m bot: removing unnecessary line breaks; mutationes minores
Linea 3:
 
== Vita ==
Complures eius majores amplis reipublicae muneribus iampridem perfuncti erant: proavus enim [[Valentinianus III|Valentiniano III]] principe milites Romanos duxit qui anno [[450]] obstiterunt ne [[Vandali]] in [[Sicilia]]m et in [[Bruttium]] invaderent, avus autem in legatorum numero fuit qui ab eodem principe anno [[452]] ad [[Attila|Attilae]]e [[Hunni|Hunnorum]] regis castra missi sunt, pater tandem regnante [[Odoacer|Odoacro]] comes sacrarum largitionum, [[Theodoricus Magnus|Theodorico]] primum ab anno [[495]] corrector [[Regio III Lucania et Bruttii|Lucaniæ et Bruttii]], deinde ab anno 503 præfectus praetorio [[Italia]]e fuit. Cognatione autem, ut eius nomine patet, cum illustri Aurelia gente, singulariter cum Quinto Aurelio Memmio Symmacho [[Boethius|Boethii]] socero coniunctus erat.
 
Inter ergo nobilissimos et litteratissimos educatus rempublicam anno [[503]] [[Ravenna|Ravennæ]] ut patris sui praefecti facti consiliarius capessivit, deinde ab anno [[506]] usque ad annum [[511]] [[quaestor]] sacri palatii, anno [[514]] consul ordinarius, tandem anno [[523]] [[Boethius|Boethio]] remoto et in [[carcer]]em coniecto magister officiorum factus est. Aliquot autem mensibus post [[Theodoricus Magnus|Theodoricum]] regem a. d. III Kal.{{dubsig}} Sept. anni [[526]] mortuum in patriam revertisse videtur, corrector fortasse [[Lucania]]e et [[Bruttium|Bruttii]] ut pater fuerat factus. [[Ravenna]]m vero anno [[533]] rediit ut praefectura praetorio [[Italia|Italiæ]] fungeretur, eamque per turbidissimas res usque ad annum [[538]] retinuit. Qua deposita patricii dignitatem accepit perque idem tempus se ad res divinas vertere constituit. [[Ravenna]] vero æstate anni [[540]] a [[Belisarius|Belisario]] Byzantino duce capta ab [[Italia]] [[Constantinopolis|Constantinopolim]] usque ad belli finem ut multi alii nobiles coactus est. Circa tandem annum [[555]] in patriam reversus in fundo suo apud [[Scolacium]] sito monasterium [[vivarium]] condidit cui per reliquam aetatem praefuit ubique cum sodalibus litteris et sacris et profanis ample et penitus studuit. Annos tandem ad nonaginta quinque natus interiit.
Linea 17:
* ''Institutiones divinarum et saecularium litterarum''
 
== Bibliographia ==
* O'Donnell, James J. [[1979]]. [http://ccat.sas.upenn.edu/jod/texts/cassbook/toc.html ''Cassiodorus.''] Berkeleiae. {{Ling|Anglice}}
 
== Nexus externi ==
Linea 29:
{{Index consulum sub principatu electorum|
praedecessores=[[Flavius Probus (consul 513)|Flavius Probus]] et [[Flavius Taurus Clementinus Armonius Clementinus]]|
annus= 514<br />sine collega<br />|
successores=[[Flavius Florentius (consul 515)|Flavius Florentius]] et [[Flavius Procopius Anthemius]] }}