Quantum redactiones paginae "Michael (rex Romaniae)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 9:
Anno [[1927]] infans primo rex factus est - post mortem avi [[Ferdinandus I (rex Romaniae)|Ferdinandi I]] regis et, quod [[Carolus II (rex Romaniae)|Carolus]] pater se a regno abdicaverat et patriam reliquerat. Quod hic anno [[1930]] in Romaniam reverterat, Carolus II rex factus est. Anno [[1940]] autem Carolus a regno se abdicavit, postquam Romania partes terrae [[Hungaria]]e et [[Unio Sovietica|Unioni Sovieticae]] cedere coacta est. Michael iterum rex factus est, sed dicionem [[Ioannes Antonescu]] praeses ministrorum habuit, qui socius [[Adolphus Hitler|Adolphi Hitler]] patriam in bellum contra Unionem Sovieticam duxit. Cladibus variis acceptis rex die [[23 Augusti]] [[1944]] Antonescu dimisit et in captivitatem ducere iussit. Pacem ab Unione Sovietica petivit et accepit.
Post annum [[1944]] Michael I strenue obstetit auctui Communistarum, eis a Sovietis clam coramve auxilio dato. Quamquam [[Iosephus Stalin]] dux [[Unio Sovietica|Unionis Sovieticae]] sese monstravisset Michaelo regi favorabilem esse huic in anno [[1946]] Moscovae praemium dans proporro patiebatur nullam coexistentiam inter se et Communistas viam durabilem esse. Anno 1947 multi homines forenses a Communistis in carceres missi fuerunt, praetura exploratoria (vulgo dacoromano sermone "Siguranta")cum Communistis consociata, monstrabit se actuosam in sceleribus et torminibus. Longe Rex Michael gravabatur, cum [[Petrus Groza|Petro Groza]] collaborari in actu rempublicam gubernandi refutans acta ad eum missa subsignatu.Mense in Decembrie anno 1947 superius dictus rex Michael a Communistis productus fuisset ut renuntiaret ad dignitatem suam regalem super Romaniam. Initio anni [[1948]] patriam reliquit et in [[Helvetia]]m in exilio iit. Anno [[2001]] [[Ioannes Iliescu|Ioanne Iliescu]] praeside Romaniae suadente in Romaniam revertebat et ad hunc diem [[Bucaresta]]e vixit. Die 25 Octobris [[2011]] - die natali suo XC - orationem habuit in parlamento Romaniae legatis valde laudatam<ref>[http://www.bbc.co.uk/news/world-europe-15440501 BBC News 25 Octobris 2011]</ref>.
 
== Familia ==
Die [[10 Iunii]] [[1948]] Michael rex in exilio [[Anna (regina Romaniae)|Annam]] de [[Burbonia-Parma|Gens Burbonia-Parma]] in matrimonium duxit, e qua quinque filias habuit:
 
* [[Margaretha (principissa Romaniae)|Margaretha]] (nata [[26 Martii]] [[1949]] [[Lausanna]]e)
∞ 1997 [[Radu (princeps Romaniae)|Radu Duda]] (natus 1960)
* Helena (nata [[15 Novembris]] [[1950]] Lausannae)
∞ 1983–1991 Dr. Leslie Robin Medforth-Mills (1942–2002)
∞ 1998 Alexander Philipuss Nixon McAteer (natus 1964)
* Irina (nata [[28 Februarii]] [[1953]] Lausannae)
∞ 1983–2003 Ioannes Kreuger (* 1945)
* Sophia (nata [[29 Octobris]] [[1957]] [[Decelea|Tatoi]] apud [[Athenae|Athenas]])
∞ 1998–2002 Alanus Biarneix
* Maria (nata [[13 Iulii]] [[1964]] in Hellerup, [[Hafnia]]e)
∞ 1995–2003 Casimirus Mystkowski
 
 
== Nexus externi ==