Quantum redactiones paginae "Michael (rex Romaniae)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
== Vita ==
Anno [[1927]] infans primo rex factus est - post mortem avi [[Ferdinandus I (rex Romaniae)|Ferdinandi I]] regis et, quod [[Carolus II (rex Romaniae)|Carolus]] pater se a regno abdicaverat et patriam reliquerat. Quod hic anno [[1930]] in Romaniam reverterat, Carolus II rex factus est. Anno [[1940]] autem Carolus a regno se abdicavit, postquam Romania partes terrae [[Hungaria]]e et [[Unio Sovietica|Unioni Sovieticae]] cedere coacta est. Michael iterum rex factus est, sed dicionem [[Ioannes Antonescu]] praeses ministrorum habuit, qui socius [[Adolphus Hitler|Adolphi Hitler]] patriam in bellum contra Unionem Sovieticam duxit. Cladibus variis acceptis rex die [[23 Augusti]] [[1944]] Antonescu dimisit et in captivitatem ducere iussit. Pacem ab Unione Sovietica petivit et accepit.
Post annum [[1944]] Michael I strenue obstetit auctui Communistarum, eis a Sovietis clam coramve auxilio dato. Quamquam [[Iosephus Stalin]] dux [[Unio Sovietica|Unionis Sovieticae]] sese monstravisset Michaelo regi favorabilem esse huic in anno [[1946]] Moscovae praemium dans proporro patebaturpatiebatur nullam coexistentiam inter se et Communistas viam durabilem esse. Anno 1947 multi homines forenses a Communistis in carceres missi fuerunt, praetura exploratoria (vulgo dacoromano sermone "Siguranta")cum Communistis consociata, monstrabit se actuosam in sceleribus et torminibus. Longe Rex Michael gravabatur, cum [[Petrus Groza|Petro Groza]] collaborari in actu rempublicam gubernandi refutans acta ad eum missa subsignatu.Mense in Decembrie anno 1947 superius dictus rex Michael a Communistis productus fuisset ut renuntiaret ad dignitatem suam regalem super Romaniam. Initio anni [[1948]] patriam reliquit et in [[Helvetia]]m in exilio iit. Anno [[2001]] [[Ioannes Iliescu|Ioanne Iliescu]] praeside Romaniae suadente in Romaniam revertebat et ad hunc diem [[Bucaresta]]e vixit. Die 25 Octobris [[2011]] - die natali suo XC - orationem habuit in parlamento Romaniae legatis valde laudatam<ref>[http://www.bbc.co.uk/news/world-europe-15440501 BBC News 25 Octobris 2011]</ref>.
 
== Nexus externi ==