Quantum redactiones paginae "Usain Bolt" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m ~ (10K)
Linea 2:
'''Usain Bolt''' (natus in ''[[Trelawny Parish]]'' [[Iamaica]] die [[21 Augusti]] [[1986]] ) est clarissimus [[athleta]] [[Iamaica]]nus, princeps [[Cursus brevis|100 et 200 metrorum cursus]] certaminis.
 
[[Olympia aestiva|Certaminibus Olympicis]] annorum [[Olympia aestiva 2008|2008]] et [[Olympia aestiva 2012|2012]] et [[Olympia aestiva 2016|2016]] tria continua [[nomisma aureum|nomismata aurea]] cursorum et 100 et 200 metrorum et [[Cursus alternus 4 x 100 metrorum|cursus alterni 4 x 100 metrorum]] consecutus est, quod nemo adhuc alius cursor perficere potuit. Praeterea ludis mundanis [[Ludus gymnicus campestris|ludorum gymnicorum campestrium]] anni [[2007]] medalias argenteas certaminum amborum, et ludis annorum [[2009]] et [[2013]] et [[2015]] victoriam 100 metrorum, atque ludis annorum 2009, [[2011]], 2013, 2015 victorias quattuor continuas 200 metrorum rettulit. In ludorum autem anni 2011 certamine 100 metrorum praemature profectus est, quo factum est ut repudiaretur.
 
Anno [[2009]] [[Berolinum|Berolini]] spatium 100 metrorum tempore 9,.58 secundorum cucurrit, quo celerius nec antea ullus nec postea cucurrit.<ref name=RS>Rerum status mense Augusto [[2016]]</ref> In iisdem certaminibus etiam spatium 200 metrorum cucurrit tempore 19,.19, quod tempus optimum huius cursus usque manet.<ref name=RS></ref> Denique [[Cursus alternus 4 x 100 metrorum|cursu alterno 4 x 100 metrorum]] [[Olympia aestiva 2012|Olympiis 2012]] Bolt et socii [[Iohannes Blake]], [[Nesta Carter]], [[Michael Frater]] celerius (tempore 36,.84 secundorum) cucurrerunt quam nulli cursores alii.<ref name=RS></ref>
 
Anno 2016 Usain, Bolt XXXI Olympiis aestivis [[Olympia aestiva 2016]] in [[urbs Fluminensis|urbe Fluminensi]] exhibitis cursum centum metrorum 9.81 secundis vicit, cursum ducentorum metrorum 19.78 secundis. Cursus quaternos centum metrorum una cum tribus aliis cursoribus Iamaicanis (Asafa Powell, Yohan Blake and Nickel Ashmeade) tempore 37.27 secundorum vincens tertiam medaliam auream reportavit. Qua re primus est omnium cursorum brevioris distantiae, qui tribus continuis Olympiis tripliciter vicerit.
 
== Notae ==