Quantum redactiones paginae "Usain Bolt" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Eventus Olympiorum aestivorum 2016 supplevi
Linea 2:
'''Usain Bolt''' (natus in ''[[Trelawny Parish]]'' [[Iamaica]] die [[21 Augusti]] [[1986]] ) est clarissimus [[athleta]] [[Iamaica]]nus, princeps [[Cursus brevis|100 et 200 metrorum cursus]] certaminis.
 
[[Olympia aestiva|Certaminibus Olympicis]] annorum [[Olympia aestiva 2008|2008]] et [[Olympia aestiva 2012|2012]] et [[Olympia aestiva 2016|2016]] tria continua nomismata aurea cursorum et 100 et 200 metrorum et [[Cursus alternus 4 x 100 metrorum|cursus alterni 4 x 100 metrorum]] consecutus est, quod nemo adhuc alius cursor perficere potuit. Praeterea ludis mundanis [[Ludus gymnicus campestris|ludorum gymnicorum campestrium]] anni [[2007]] medalias argenteas certaminum amborum, et ludis annorum [[2009]] et [[2013]] et [[2015]] victoriam 100 metrorum, atque ludis annorum 2009, [[2011]], 2013, 2015 victorias quattuor continuas 200 metrorum rettulit. In ludorum autem anni 2011 certamine 100 metrorum praemature profectus est, quo factusfactum est ut repudiaretur.
 
Anno [[2009]] [[Berolinum|Berolini]] spatium 100 metrorum tempore 9,58 secundorum cucurrit, quo celerius nec antea ullus nec postea cucurrit.<ref name=RS>Rerum status mense Augusto [[2016]]</ref> In iisdem certaminibus etiam spatium 200 metrorum cucurrit tempore 19,19, quod tempus optimum huius cursus usque manet.<ref name=RS></ref> Denique [[Cursus alternus 4 x 100 metrorum|cursu alterno 4 x 100 metrorum]] [[Olympia aestiva 2012|Olympiis 2012]] Bolt et socii [[Iohannes Blake]], [[Nesta Carter]], [[Michael Frater]] celerius (tempore 36,84 secundorum) cucurrerunt quam nulli cursores alii.<ref name=RS></ref>