Quantum redactiones paginae "Ionia" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 12:
ab Epheso Matium aliud Colophoniorum et intus ipsa [[Colophon]], [[Halesus|Haleso]] adfluente. inde Apollinis Clarii fanum, [[Lebedos]]—fuit et Notium oppidum—, promunturium Cyrenaeum, mons Mimas CL p. excurrens atque in continentibus campis residens. quo in loco Magnus Alexander intercidi planitiem eam iusserat VII D p. longitudine, ut duos sinus iungeret Erythrasque cum Mimante circumfunderet. iuxta eas fuerunt oppida Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluvius, Corynaeum, Mimantis promunturium, Clazomenae, Parthenie et Hippi, Chytrophoria appellatae, cum insulae essent. iusserat Alexander idem per duo stadia continenti adnecti. interiere intus Daphnus et Hermesta et Sipylum, quod ante Tantalis vocabatur, caput Maeoniae, ubi nunc est stagnum Sale. obiit et Archaeopolis, substituta Sipylo, et inde illi Colpe et huic Libade.
 
regredientibus inde abest XII p., ab Amazone condita, restituta ab Alexandro, in ora [[Zmyrna]], amne Melete gaudens non procul orto. montes Asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: [[Mastusia]] a tergo Zmyrnae et [[Termetis]] Olympi radicibus iunctus in Dracone[[Draco]]ne desinit, Draco in [[Tmolus|Tmolo]], Tmolus in Cadmo, ille in [[Taurus|Tauro]]. a Zmyrna [[Hermus]] amnis campos secat et nomini suo adoptat. oritur iuxta [[Dorylaum]], Phrygiae[[Phrygia]]e civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos Phrygem, qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum et Cryon, ipsos Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos. fuit in ore eius oppidum Temnos, nunc in extremo sinu Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in promunturio, quod insula fuit, finisque Ioniae Phocaea.
 
Zmyrnaeum conventum magna pars et Aeoliae[[Aeolia]]e, quae mox dicetur, frequentat praeterque [[Macedones]] [[Hyrcani]] cognominati et [[Magnetes]] a [[Sipylus|Sipylo]]. verum Ephesum, alterum lumen Asiae, remotiores conveniunt Caesarienses, Metropolitae, Cilbiani Inferiores et Superiores, Mysomacedones, Mastaurenses, Briullitae, Hypaepeni, Dioshieritae.</small><ref>Plin. ''[[Naturalis historia (Plinius)|Naturalis historia]]'' [http://latin.packhum.org/loc/978/1/365/#365 5.112–120].</ref></blockquote>
 
== Notae ==