Quantum redactiones paginae "Ionia" differant

Content deleted Content added
+imago
mNo edit summary
Linea 10:
in ora autem [[Matium]], [[Ephesus]], [[Amazones|Amazonum]] opus, multis antea expetita nominibus, Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox Ortygiae, Amorges. vocata et Smyrna est, cognomine Trachia, et Haemonion et Ptelea. attollitur monte Pione, adluitur Caystro, in Cilbianis iugis orto multosque amnes deferente et stagnum Pegaseum, quod Phyrites amnis expellit. ab iis multitudo limi est, qua terras propagat mediisque iam campis Syrien insulam adiecit. fons in urbe Callippia et templum Dianae conplexi e diversis regionibus duo Selenuntes.
 
ab Epheso Matium aliud Colophoniorum et intus ipsa [[Colophon]], [[Halesus|Haleso]] adfluente. inde Apollinis Clarii fanum, Lebedos—fuit[[Lebedos]]—fuit et Notium oppidum—, promunturium Cyrenaeum, mons Mimas CL p. excurrens atque in continentibus campis residens. quo in loco Magnus Alexander intercidi planitiem eam iusserat VII D p. longitudine, ut duos sinus iungeret Erythrasque cum Mimante circumfunderet. iuxta eas fuerunt oppida Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluvius, Corynaeum, Mimantis promunturium, Clazomenae, Parthenie et Hippi, Chytrophoria appellatae, cum insulae essent. iusserat Alexander idem per duo stadia continenti adnecti. interiere intus Daphnus et Hermesta et Sipylum, quod ante Tantalis vocabatur, caput Maeoniae, ubi nunc est stagnum Sale. obiit et Archaeopolis, substituta Sipylo, et inde illi Colpe et huic Libade.
 
regredientibus inde abest XII p., ab Amazone condita, restituta ab Alexandro, in ora [[Zmyrna]], amne Melete gaudens non procul orto. montes Asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: Mastusia a tergo Zmyrnae et Termetis Olympi radicibus iunctus in Dracone desinit, Draco in Tmolo, Tmolus in Cadmo, ille in Tauro. a Zmyrna Hermus amnis campos secat et nomini suo adoptat. oritur iuxta Dorylaum, Phrygiae civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos Phrygem, qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum et Cryon, ipsos Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos. fuit in ore eius oppidum Temnos, nunc in extremo sinu Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in promunturio, quod insula fuit, finisque Ioniae Phocaea.
 
Zmyrnaeum conventum magna pars et Aeoliae, quae mox dicetur, frequentat praeterque Macedones Hyrcani cognominati et Magnetes a Sipylo. verum Ephesum, alterum lumen Asiae, remotiores conveniunt Caesarienses, Metropolitae, Cilbiani Inferiores et Superiores, Mysomacedones, Mastaurenses, Briullitae, Hypaepeni, Dioshieritae.</small><ref>Plin. ''[[Naturalis historia (Plinius)|Naturalis historia]]'' [http://latin.packhum.org/loc/978/1/365/#365 5.112–120].</ref></blockquote>