Quantum redactiones paginae "Ionia" differant
Content deleted Content added
mNo edit summary |
mNo edit summary |
||
Linea 4:
Duodecim urbes Ioniae, in foedere coniunctae, erant, a septentrione ad meridiem, [[Miletus]], [[Myus]], [[Priene]], [[Samos]], [[Ephesus]], [[Colophon]], [[Lebedus]], [[Teos]], [[Erythrae]], [[Chios]], [[Clazomenae]], [[Phocaea]]. Magna urbs [[Smyrna]], a principio originis [[Aeolii|Aeoliae]], deinde foederi additum est.
[[Gaius Plinius Secundus]] haec de Ionia scripsit:
<blockquote><small>Ionia, ab
in ora autem [[Matium]], [[Ephesus]], [[Amazones|Amazonum]] opus, multis antea expetita nominibus, Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox Ortygiae, Amorges. vocata et Smyrna est, cognomine Trachia, et Haemonion et Ptelea. attollitur monte Pione, adluitur Caystro, in Cilbianis iugis orto multosque amnes deferente et stagnum Pegaseum, quod Phyrites amnis expellit. ab iis multitudo limi est, qua terras propagat mediisque iam campis Syrien insulam adiecit. fons in urbe Callippia et templum Dianae conplexi e diversis regionibus duo Selenuntes.
ab Epheso Matium aliud Colophoniorum et intus ipsa Colophon, Haleso adfluente. inde Apollinis Clarii fanum, Lebedos—fuit et Notium oppidum—, promunturium Cyrenaeum, mons Mimas CL p. excurrens atque in continentibus campis residens. quo in loco Magnus Alexander intercidi planitiem eam iusserat VII D p. longitudine, ut duos sinus iungeret Erythrasque cum Mimante circumfunderet. iuxta eas fuerunt oppida Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluvius, Corynaeum, Mimantis promunturium, Clazomenae, Parthenie et Hippi, Chytrophoria appellatae, cum insulae essent. iusserat Alexander idem per duo stadia continenti adnecti. interiere intus Daphnus et Hermesta et Sipylum, quod ante Tantalis vocabatur, caput Maeoniae, ubi nunc est stagnum Sale. obiit et Archaeopolis, substituta Sipylo, et inde illi Colpe et huic Libade.
|