Quantum redactiones paginae "Pirata" differant

12 octeti amoti ,  5 years ago
m
bot: removing unnecessary left-to-right mark; mutationes minores
m (use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot))
m (bot: removing unnecessary left-to-right mark; mutationes minores)
[[Fasciculus:Capture-of-Blackbeard.jpg‎jpg|thumb|Pugna navalis inter piratam [[Barba Nigra|Barbam Nigram]] atque Anglicos milites.]]
 
'''Pirata''' (-ae, ''m.'') ([[Lingua Graeca|Graece]]: πειράτης, ''peirátes''), seu <!-- rectius? Absit, ut Ciceronem nostrum velimus corrigere! --> [[Latine]] '''praedo maritimus''', est praedo qui in [[mare|mari]] furtum aut rapinam aut aliud simile crimen per vim facit. Piratarum nonnulla genera praecipue antiquis temporibus erant, atque permultas adpetebant praedas: plurimum [[navis|naves]], sed etiam portus, [[insula]]s et [[vicus|vicos]] maritimos saepe crudelissime raptabant. Etenim minationibus aut armis capiebant aurum, aes, cibum, instrumenta navalia et merces omnium generum.
Cum Graeci Phoenicesque primi ingentes naves ad [[mercatura]]s frequentes sustinendas ornavissent, utrivis erga alteros aut in patria ipsa piraticam perpetrare inceperunt. In Graecia enim piratae, saepe a divite domino ducti, alebantur plurimum appetentes maritimos [[pagus|pagos]] qui nulla moenia nec defensionem quamdam habebant, et refugia sibi in parvis insulis litora prospicientibus praebebant. Ex quibus eos scimus [[Creta|Cretensem]] regem [[Minos|Minoem]] evertere sua [[classis|classe]] bellica conatum esse. Sed hoc tantum perficiere necesse erat ne piratae mercaturas nimium popularentur: etenim piratae in Graecia parum infamia afficiebantur propter rapinas impletas, sed vero gloria quadam apud compatriotas<ref>De hac re [[Thucydides]] loquitur ([[De bello Peloponnesiaco]], I,5).</ref>.
 
Primo a.C.n. saeculo totum [[Mare Mediterraneum]] a piratis infestum redditum est. De eorum audaciis, rapinis, incursionibus in naves et provincias Romanorum atque etiam in ipsam Italiam, de annona urbem premente, de iactura [[vectigal|vectigalium]]ium, de cladibus acceptis [[Cicero]] gravibus verbis disseruit in ea quam ''[[Pompeius|de imperio Cn. Pompei]]'' (sive ''pro lege Manilia'')<ref>Cicero, de imp. Cn. Pompei 31-35</ref> habuit oratione. Quo admirabilius videtur, quantulo temporis Pompeio contigerit, ut eos superaret. Nam cum anno 67 a.C.n. per legem Gabiniam [[imperium]] extraordinarium ad bellum piraticum gerendum ei datum esset, piratas viginti legionibus et quingentis navibus aggressus tribus mensibus mare ab occidente ad orientem ea peste liberavit. Decem enim milibus praedonum in bello interfectis ceteros in deditionem recepit eosdemque iussit procul a litoribus sedibus novis se continere.
 
== Aevum aureum piratarum ==
209 933

recensiones