Quantum redactiones paginae "Georgius Diederichs" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 2 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q96951 sunt
m bot: removing unnecessary left-to-right mark; mutationes minores
 
Linea 3:
'''Georgius''' (vulgo: ''Georg'') '''Diederichs''' (natus [[2 Septembris]] [[1900]] [[Northeim]], mortuus [[19 Iunii]] [[1983]] [[Hannovera]]e) fuit vir publicus [[Germania]]e et sodalis [[Socialis Democratica Factio Germaniae|Socialis Democraticae Factionis Germaniae]] (SPD).
 
== Munus ==
Diederichs ab anno [[1922]] [[Universitas Regia Georgia Augusta|Gottingae]] rei publicae atque oeconomiae pharmaciaeque studebat et anno [[1926]] studium finiebat.
 
== Cursum honorum ==
Eodem anno sodalis Democraticae Factionis Germaniae factus est, sed anno [[1930]] ad SPD transiit. Postquam Nazistae anno [[1933]] rerum potiti sunt, Diederichs clam pro SPD laboravit et idcirco unum annum in carcere inclusus et deinde in [[castra carceralia]] missus est. [[Bellum Orbis Terrarum II|Bello Orbis Terrarum II]] confecto, ipse liberatus magister civium oppidi Northeim a Britannis factus est et ad usque [[1957]] manebat. Anno [[1948]]/[[1949|49]] legatus ad [[Consilium Parlamentaricum Germaniae (1948)|Consilium Parlamentarium]] [[Bonna]]e electus est. Anno 1957 administer rerum socialium [[Saxonia Inferior|Saxoniae Inferioris]] factus et [[29 Decembris]] [[1961]], [[Hinricus Gulielmus Kopf|Hinrico Gulielmo Kopf]] (SPD) mortuo, praeses ministrorum eius terrae creatus est. Quem magistratum ad [[8 Iulii]] 1970 duxit, cum [[Alfredus Kubel]] (SPD) successor eius factus est.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.stadtarchiv.goettingen.de/personen/diederichs.htm Curriculum vitae in pagina tabulatorii urbis Gottingae]
 
{{Praesides Ministrorum Saxoniae Inferioris}}
Linea 16:
 
{{Lifetime|1900|1983|Diederichs, Georgius}}
 
[[Categoria:Alumni Universitatis Goettingensis‎Goettingensis]]
[[Categoria:Praesides ministrorum Saxoniae Inferioris]]
[[Categoria:Praesides Consilii Foederalis Germaniae]]