Quantum redactiones paginae "Fridericus Münzer" differant

m
bot: removing unnecessary left-to-right mark; mutationes minores
m
m (bot: removing unnecessary left-to-right mark; mutationes minores)
Post scholam finitam Münzere familia mercatorum Iudaicorum natus [[Alma Mater Lipsiensis|Lipsiae]] et postea ab anno [[1887]] [[Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis|Berolini]] philologiae studebat et doctor philologiae promotus est. Anno [[1893]] [[Roma]]m iter fecit, ubi [[Georgius Wissowa]] ei persuasit, ut biographias pro [[Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft|Pauly-Wissowa]] encyclopaedia componeret. Tum [[Athenae|Athenas]] iit, ubi reliquias Acropolis exfossit. Eodem in urbe etiam Claram Engels cognovit, quam anno [[1897]] in matrimonium duxit. Ab anno [[1896]] in [[Universitas Basiliensis|Universitate Basiliensi]] docuit. Ab anno [[1912]] professor [[Kaliningradum|Regiomontii]] fuit. Anno [[1918]] uxor mortua est, ab anno [[1921]] professor [[Universitas Monasteriensis|Monasterii]] fuit. Anno [[1933]], cum [[NSDAP|Nazistae]] rerum Germaniae potiti essent, professor manere ei licuit. Sed anno [[1935]] invitus a negotiis publicis remotus est. Eodem anno uxor secunda mortua est et Münzer a Nazistis Iudaicus census est. Münzer, qui contra preces amicorum patriam relinquere non voluit, anno [[1942]] in [[castra carceralia]] Theresienstadt portatus est, ubi die 20 Octobris eiusdem anni mortuus est.
 
== Opera ==
 
* ''De Gente Valeria'' (1891)
 
{{Lifetime|1868|1942|Muenzer, Fridericus}}
 
[[Categoria:Philologi Germaniae]]
[[Categoria:Historici Germaniae]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Lipsiensis]]
[[Categoria:Alumni universitatum Berolinensium]]
[[Categoria: Professores Universitatis Basiliensis‎Basiliensis]]
[[Categoria:Professores Universitatis Regiomontii]]
[[Categoria:Professores Universitatis Monasteriensis]]
209 026

recensiones