Quantum redactiones paginae "Alexander Malinov" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m bot: removing unnecessary left-to-right mark; mutationes minores
Linea 6:
 
== Cursus honorum ==
Anno [[1901]] breve tempus legatus ad parlamentum Bulgaricum fuit, anno [[1903]] praeses Factionis Democraticae factus est et ad mortem mansit. Anno [[1908]] iterum legatus ad parlamentum electus hunc officium ad annum [[1934]] tenuit. Die [[29 Ianuarii]] [[Ferdinandus I (rex Bulgariae)|Ferdinandus I]] rex eum primo [[Primi ministri Bulgariae|Primum ministrum Bulgariae]] nominavit. Ab anno [[1909]] etiam administer rerum exterarum fuit. Die [[5 Octobris]] 1908 Bulgaria libertatem ab [[Imperium Osmanicum|Imperio Osmanico]] adepta est. Die [[29 Martii]] [[1911]] [[Ioannes Evstratiev Gesov]] eius successor primus minister nominatus est. Die [[21 Iunii]] [[1918]], inter [[primum bellum mundanum]], Ferdinandus rex eum iterum praesidem ministrorum nominavit atque die [[17 Octobris]] eiusdem anni Malinev etiam administer rerum exterarum et postea etiam iustitiae factus est. Die [[3 Octobris]] 1918 Malinov Ferdinandum, postquam Bulgaria bello victa est, ad abdicandum permovit. Filius eius [[Boris III (rex Bulgariae)|Boris III]] ei successit. Die [[28 Novembris]] 1918 Malinov a magistratu recessit, cum [[Scythia Minor]] amissa esset. Die [[29 Iunii]] [[1931]], postquam factio democratica electione vicit, iterum praeses ministrorum et administer rerum exterarum factus est. Propter [[Depressio oeconomica magna|depressionem oeconomicam magnam]] et seditiones agricolarum se iam die [[12 Octobris]] eiusdem anni a magistratu recedere coactus est.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.demparty.eu/index.php?cat=people&sec=malinov Biographia brevis in pagina Factionis Democraticae Bulgariae]
 
{{Primi ministri Bulgariae}}
 
{{Lifetime|1867|1938|Malinov, Alexander}}
 
[[Categoria:Alumni Universitatis Kioviensis‎Kioviensis]]
[[Categoria:Causidici]]
[[Categoria:Primi ministri Bulgariae]]