Quantum redactiones paginae "Hieronymus Jerome" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 6:
Jerome primo ferriviarius fuit, denique magister et [[histrio]] et [[diurnariorum ars|diurnarius]]. Anno [[1886]] eius primum drama praetitulatum ''Barbara'' in scaenis productum est, cum iam duos libros fabellis [[ironia|ironicis]] fartos publicavisset: ''On the Stage and Off: the brief career of a would-be actor'' (1885) et ''The Idle Thoughts of an Idle Fellow: a book for an idle holiday'' (1886).
 
Fama valde crescebat [[mythistoria|fabula Milesia]] quae vocatur ''Three Men in a Boat'' (1889), ubi valde hilariter res trium amicorum in [[Tamesis (fluvius)|Tamesi]] navigantium gestas describit. Anno [[1892]], Jerome ''The Idler,'' periodicum litterarum, condidit, cui [[editor principalis|praefuit]] usque annum [[1897]]; anno isto autem periodici hebdomadarii titulati ''To-day'' (prima editio anno 1893) finis fuit.
 
Anno [[1900]], auctor historiam de velificatione in Tamesi pergebat, cum scripsit opus ''Three Men on the Bummel''. Ibi amici [[Germania]]m quoque appetunt. Inter dramata mentionis dignum sit praesertim opus ''The Passing of the Third Floor Back'' (1910). [[Autobiographia|Autobiographica]] inveniuntur apud ''My Life and Times'' (1926).