Quantum redactiones paginae "82 a.C.n." differant

425 octeti additi ,  4 years ago
*Magnum proelium inter Syllam et Carbonem ad [[Clusium (discretiva)|Clusium]] commissum incerto exitu fuit. Paulo post [[Gaius Norbanus|Norbanus]] proconsul et Papirius consul simul ad [[Faventia|Faventiam]] a Metello victi sunt. Qua clade accepta eo magis animo abiecti quo plures copiae a se ad Sullanos deficiebant, Norbanus [[Rhodus|Rhodum]] fugit ubi ne Sullae traderetur mortem sibi ipse conscivit, Papirius Carbo autem Africam petere maluit.
*Copias a Carbone consule desertas Carrinas et Censorinus Romam duxerunt. Magna pars illius exercitus e [[Samnites|Samnitibus]] constabat qui a Bello Sociali ineunte numquam arma posuerant et proprios duces sequebantur. Ad [[Porta Collina|Portam Collinam]] sub ipsis Urbis moenibus cruenta pugna exitum universi belli decrevit : victor Sylla omnes captivos Samnites et duces hostium, Carrinam et Marcium Censorinum, interfici iussit.
*Quo nuntio eis allato Praenestini oppidum suum Lucretio tradidere : tum Gaius Marius Minor consul sive necatus est sive ipse sibi mortem conscivit. Ex iis qui ex urbe tum exierunt advenien Sulla Romanis quidem civibus ignovit, Samnites vero et Praenestinos omnes p)raeter mulieres et infantes trucidari iussit. Per tempus urbs [[Norba (Latium)|Norba]] sola adhuc Sullanis repugnavit donec et ipsa a proditoribus traderetur.
 
== Nati ==