Quantum redactiones paginae "82 a.C.n." differant

434 octeti additi ,  4 years ago
*'''Ineunte vere''' [[Quintus Caecilius Metellus Pius|Metellus]] Carrinam praetorem, qui parti exercitus [[Gnaeus Papirius Carbo|Papirii Carbonis]] consulis praeerat, ad flumen [[Aesis (flumen)|Aesim]] vicit. Circa idem tempus [[Pompeius]] Gaium Marcium Censorinum ad [[Sena Gallica]] profligavit. Paulo post proelio ad Sacriportum commisso Sylla exercitum consulis [[Gaius Marius Minor|Marii Iunioris]] fudit atque ipsum consulem [[Praeneste]] clausit. Obsidioni Lucretium Ofellam praefecit dum ipse Romam iter facit atque Urbem sine pugna occupat, profectis iam inimicis.
*Magnum proelium inter Syllam et Carbonem ad [[Clusium (discretiva)|Clusium]] commissum incerto exitu fuit. Paulo post [[Gaius Norbanus|Norbanus]] proconsul et Papirius consul simul ad [[Faventia|Faventiam]] a Metello victi sunt. Qua clade accepta eo magis animo abiecti quo plures copiae a se ad Sullanos deficiebant, Norbanus [[Rhodus|Rhodum]] fugit ubi ne Sullae traderetur mortem sibi ipse conscivit, Papirius Carbo autem Africam petere maluit.
*Copias a Carbone consule desertas Carrinas et Censorinus Romam duxerunt. Magna pars illius exercitus e [[Samnites|Samnitibus]] constabat qui a Bello Sociali ineunte numquam arma posuerant et proprios duces sequebantur. Ad [[Porta Collina|Portam Collinam]] sub ipsis Urbis moenibus cruenta pugna exitum universi belli decrevit : victor Sylla omnes captivos Samnites et duces hostium, Carrinam et Marcium Censorinum, interfici iussit.
 
== Nati ==