Quantum redactiones paginae "Lingua Graeca" differant

Content deleted Content added
m ~
m + ut >8K sit (10K)
Linea 12:
Lingua Graeca ad [[Linguae Indoeuropaeae|familiam Indoeuropaeam]] pertinet. Num fuisset cognatio cum [[Lingua Macedonica antiqua]], pro certo decerni non potest, quod reliquiae huius linguae sunt minimae. Sunt qui [[Lingua Macedonica antiqua|linguam Macedonicam]] [[Dialectos|dialectum]] Graecam fuisse censeant.
 
Linguae proximae fortasse sunt [[Lingua Armenica]] et [[Lingua Albanica]]; ambo coniecturae [[Via quantitativa|viis quantitativis]] fulciuntur.<ref>Hans J. Holm (2008), "The Distribution of Data in Word Lists and its Impact on the Subgrouping of Languages," ''Proceedings of the 31st Annual Conference of the Gesellschaft für Klassifikation e.V. at Albert-Ludwigs-Universität Freiburg, March 7-9, 2007.'' In ''Data Analysis, Machine Learning and Applications,'' ed C. Preisach, H. Burkhardt, L. Schmidt-Thieme, et R. Decker (Berolini: Springer),629-636.</ref> [[Lingua Sanscrita]] et [[Lingua Avestana]] quoque proximae sunt linguae Graecae. Omnes hae linguae habent ''augmentum'' verborum temporum praeteritorum; in omnibus [[consonans laryngealis|consonantes laryngeales]] in initio verbi (ante [[consonans|consonantem]]) vocales fiunt; omnes participium medio-passivum elemento ''-meno-'' faciunt.<ref>Fortson, p. 2010:203, 462.</ref>
 
Lingua Neograeca pars est ''[[Linguae Balcanicae|linguarum Balcanicarum]],'' quae, licet origine non sint propinquae, ob varias similitudines [[Sprachbund]] habentur. ("[[Sprachbund]]" est verbum [[Lingua Theodisca|Theodiscum]] quod 'coniunctio linguarum' significat.) E [[Medium Aevum|Medio Aevo]], [[Lingua Neograeca|Graeca]], [[Lingua Albanica|Albanica]], [[Lingua Bulgarica|Bulgarica]], [[Lingua Serbica|Serbica]], [[Lingua Croatica|Croatica]], [[Lingua Bosnica|Bosnica]], [[Linguae Romanicae|Romanica]] linguae hodiernae inter se adfecerunt ut [[sonus]], [[syntaxis]], [[morphologia]] similiores fiant.<ref>Fortson, p. 2010:448; Horrocks, p. 1997:227-9229.</ref>
 
== Historia ==
=== Lingua Proto-Graeca ===
[[Fasciculus:Proto Greek Area reconstruction.png|thumb|[[Regio]] ubi, secundum [[Vladimir I. Georgiev|Vladimirum I. Georgiev]], proto-Graeca usi sunt.]]
[[Lingua Proto-Graeca]] (ca. a [[2000 a.C.n.]]) est formavarietas linguae Graecae, quam [[scriptum|scripta]] non attestantur, sed origo omnium [[Varietas linguistica|varietatum]] posteriorum esse putatur. Multi studiosi linguam Graecam a [[familia linguarum|familia]] [[Linguae Indoeuropaeae|linguarum Indoeuropaearum]] [[millennium 3 a.C.n.|millennio tertio]] separatam esse coniciunt. Antecessores gentium Graecarum [[millennium 2 a.C.n.|millennio secundo]] ineunte Graeciam invaserunt, forsitan aliae gentes aliis temporibus. Ex tunc in Graecia usus linguae Graecae ad hunc diem non intermissus est. Ibi Proto-Graeci in incolas [[cultura]]e altae inciderunt quos [[Pelasgi|Pelasgos]] vocaverunt. Quorum lingua, verisimiliter non Indoeuropaea, ignota est, sed tamquam [[substratum (linguistica)|substratum]] in lingua Graeca attestari potest, ad quod multa verba (e.g., θάλασσα '[[mare]]' et νῆσος '[[insula]]') et nomina locorum (e.g., Κόρινθος 'Corinthus' et Παρνασσός 'Parnassus') attribuuntur. Praeterea alia lingua Indoeuropaea ignota, quae forsitan [[lingua Illyrica|Illyricae]] [[exstinctio linguarum|exstinctae]] propinqua erat, aliquid momenti ad linguam Graecam habuit.
 
=== Lingua Graeca Mycenaea ===
Linea 32:
 
=== Lingua Graeca antiqua communis ===
[[Fasciculus:P46.jpg|thumb|[[Folium (charta)|Folium]] ex Papyro 46, [[2Epistula CorinthianiII ad Corinthios|Epistulam II ad Corinthios]] 11:33-12:9 continens.]]
[[Fasciculus:Beginning Iliad.svg|thumb|Exordium [[Ilias|Iliadis]].]]
[[Lingua Graeca antiqua communis]] ([[Graece]] {{Polytonic|διάλεκτος κοινή}}) (ca. [[300 a.C.n.]]–[[300|300 p.C.n.]])
 
Line 53 ⟶ 54:
== Mutationes sonorum ==
=== Separatio a lingua proto-Indoeuropaea ===
[[Mutatio phonologica|Mutationes sonorum]] quae linguam Graecam e proto-Indoeuropaea fecerunt hae sunt:<ref>Horrocks, p. 1997:9-10.</ref>
* consonantes ''b<sup>h</sup>, d<sup>h</sup>, g<sup>h</sup>, g<sup>wh</sup>'' fiunt ''p<sup>h</sup>'' (φ), ''t<sup>h</sup>'' (θ), ''k<sup>h</sup>'' (χ), ''k<sup>wh</sup>'' (qui sonus post tempus Mycenaeae ''p'' aut ''t'' factus est)
* ''s'' sonus fit ''h'', nisi in fine verbi; inter vocales ''h'' tunc amittitur
Line 60 ⟶ 61:
 
=== Lingua Graeca communis ===
[[Lingua Graeca antiqua communis|Lingua Graeca "communis" dicta]] aetate [[Hellenismus|Hellenistica]] crevit, cum plures mutationes sonorum factae sunt. Vocales ''ει, ι, η'' nunc eundem sonum habent, ''i''; ''ε'' et ''αι'' ''e'' sonum faciunt; ''οι'' et ''υ'' sonum ''y'' (vel ü) faciunt. Consonantes quae olim aspirationem habuerunt nunc [[fricativa]]e sunt: ''φ'' sonum ''f'' facit, ''θ'' sonum ''th'' [[Lingua Anglica|anglice]], ''χ'' sonum ''ch'' [[Lingua Theodisca|Theodisce]]. Consonantes ''β, δ, γ'' fricativae sonorae fiunt (in [[IPA]] v, ð, ɣ). Hi soni iam hodie in [[Lingua Graeca moderna|lingua moderna]] manent.<ref>Fortson, p. 2010:263.</ref>
 
== Grammatica ==
Line 85 ⟶ 86:
 
== Bibliographia ==
*Adrados, Francisco R. [[2002]]. ''Geschichte der griechischen Sprache: Von den Anfängen bis heute.'' Conv. Hansbert Bertsch). Tubingae: A. Francke Verlag. ISBN 3825223175.
* Bakker, Egbert. [[2010]]. ''A Companion to the Ancient Greek Language.'' Malden: Wiley-Blackwell. ISBN 978-1-4051-5326-3.
* Bartoněk, Antonin. [[2003]]. ''Handbuch des mykenischen Griechisch.'' Heidelberg: Winter. ISBN 3-8253-1435-9.
Line 99 ⟶ 101:
* Horrocks, Geoffrey. [[1997]]. ''Greek: A History of the Language and Its Speakers.'' Novi Eboraci: Addison Wesley Publishing Company. ISBN 0-582-30709-0.
* Mitsákis, Kariophiles. [[1973]]. ''Εισαγωγή στην νέα ελληνική λογοτεχνία.'' Thessaloniki.
*Palmer, Leonard Robert. [[1980]], [[1996]]. ''The Greek language.'' Atlantic Highlands: Humanities Press. ISBN 0-391-01203-7.
* Rodríguez Adrados, Francisco. [[2002]]. ''Geschichte der griechischen Sprache: Von den Anfängen bis heute.'' Convertit Hansbert Bertsch. Tubingae/Basiliae. ISBN 3-8252-2317-5.
* de Romilly, Jacqueline. [[2008]]. ''Petites leçons sur le grec ancien.'' Lutetiae: Stock. ISBN 978-2-234-06181-1.