Quantum redactiones paginae "83 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 4:
===Primum bellum civile Romanorum===
*'''Vere''' [[Sulla|Sylla]] quinque legiones (in totum cum sociis et auxiliariis quadraginta milia hominum) e Graecia [[Brundisium]] traicit. [[Quintus Caecilius Metellus Pius|Quintum Metellum Pium]] statim sive ex Liguria sive ex Africa cum nonnullis copiis ad sese venientem sibi consociavit : uterque aequo iure exercitus ducebat quoniam ambo [[Proconsul|proconsules]] adhuc esse adfirmabant, quamquam senatus populusque Marianae factioni oboedientes imperium ambobus iamdiu abrogaverant. Item [[Pompeius]] qui tres legiones in [[Picenum|Piceno]] e clientibus patris sui privatim conscripserat Syllam sponte sua adiit atque societatem cum eo iniit. Econtra pars [[Senatus Romanus|senatus]] quae Romae remanserat et incolae Urbis saevitiam ultoris paventes cum consulibus et [[Gnaeus Papirius Carbo|Papirio Carbone]] faciebant. Ita ad senatus consultum ultimum ventum est, ''viderent consules ne quid respublica detrimenti caperet''.
*Sylla et Metellus a Brundisio iter in [[Campania (Italia)|Campaniam]] fecerunt et consulem [[Gaius Norbanus|Norbanum]] ad montem Tifatam vicerunt.
* '''Mense Iulio''' [[Capitolium]] Romae ignota de causa exarsit.