Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius Merula" differant

 
== Cursus honorum ==
Merula [[flamen|flamen dialis]] erat et anno [[90 a.C.n.]] aut antea ad [[praetor|praeturam]] pervenit. Anno [[87 a.C.n.|87]] [[Gnaeus Octavius (consul 87 a.C.n.)|Gnaeus Octavius]] una cum [[Lucius Cornelius Cinna|Lucio Cornelio Cinna]] consul electus est. Factioni [[Lucius Cornelius Sulla Felix|Sullae]] favebat et Cinnam collegam, qui [[Gaius Marius|Gaium Marium]] exilio revocare conabatur, ex urbe vi expulit. Octavius Merulam in eius locum consulem creari iussit. Mario in Italiam reverso Cinna Romam aggressus est atque expugnabat. Octavius cum aliis [[Optimates|optimatibus]] eodem anno anno necatus est, Merula a consulatu se abdicavit atque flaminis dialis honorem deposuit. Tamen a factione Cinnae iudicium in eum praeparatus est. Ita mortem sua manu quaesivit<ref>[[Appianus Alexandrinus]], ''Bella civilia'' I 286-328</ref> dum venas suas secat.
 
== Bibliographia ==