Quantum redactiones paginae "87 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 8:
===Primum bellum civile Romanorum===
*Eo anno magna dissensio inter consules erat : nam [[Lucius Cornelius Cinna|Cornelius Cinna]] partibus [[Gaius Marius|Gai Mari]] et praepollentiae novorum civium Italicorum in [[Comitia|comitiis tributis]] favebat, [[Gnaeus Octavius (consul 87 a.C.n.)|Gnaeus Octavius]] contra iura veterum civium et leges Syllae retinere volebat. Post varias pugnas Cinna in [[Campania (Italia)|Campaniam]] fugit ubi [[Legio Romana|legionem]] ad sese convertit. Interim [[Senatus Romanus|senatus]] ei et consulatum et civitatem Romanam ademit. Porro [[Lucius Cornelius Merula|Lucium Cornelium Merulam]] [[Flamen|flaminem dialem]] in eius locum sufficiunt. Mox Marius in Italiam redit atque una cum Cornelio Cinna, [[Quintus Sertorius|Sertorio]], [[Gnaeus Papirius Carbo|Papirio Carbone]] Romam obsidet. Senatus omni spe destitutus legatos de pace ad eos misit : in civitatem Marium et Cinnam restituere coacti sunt, item Merulam e magistratu destituere et consulatum Cinnae reddere. Postquam in urbem introducti sunt Marii fautores cum consulis Gnaei Octavii tum et aliorum senatorum qui sibi adversabantur capitibus [[Rostra|Rostra]] exornarunt.
*Exeunte anno, omissis [[Comitia|comitiis]], consules in sequentem annum sese ipsi renuntiaverunt Gaius Marius septimum et Cornelius Cinna.
 
== Nati ==