Quantum redactiones paginae "90 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 3:
== Eventa ==
===Bellum sive Marsicum sive Sociale===
[[Fasciculus:Social War AR Syd 621.1.jpg|thumb|[[Denarius]] ITALIA inscriptus a sociis Marsicis anno 90 a.C.n. [[Corfinium|Corfinii]] percussus.]]
*Ambo [[Consul|consules]] hanc provinciam acceperunt atque exercitus in hostes Italicos duxerunt. Cum autem multis Italiae locis simul pugnaretur, ambo exercitus in plures partes divisi sunt et multi legati utrique consuli adscripti. Varia fortuna eo anno pugnatum est : ipse consul [[Publius Rutilius Lupus (consul 90 a.C.n.)|Rutilius Lupus]] victus et occisus est, cui successor in consulatu non fuit quia [[Comitia|comitia]] habere non vacabat. Exercitus eius Quinto Servilio Caepioni et [[Gaius Marius|Gaio Mario]], legatis pro consulibus, a senatu traditus est. Mox et ipse Servilius periit : Marius exercitui consulis solus praefuit.
*[[Lucius Iulius Caesar (consul 90 a.C.n.)|Lucius Caesar]] consul ''legem Iuliam de civitate'' tulit quae omnibus sociis Italicis qui fidem erag Romanos servaverant ([[Velleius Paterculus]] II.16.4 : ''arma aut non ceperant aut deposuerant maturius'') civitatem Romanam dabat.