Quantum redactiones paginae "Ethica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 35:
 
Defensores intuitionismi, sicut [[H. A. Prichard]] et [[W. D. Ross]], praesertim de [[ethica deontologica]] disseruerunt. Prichard commentatione celebri (1912) reprehendit illud [[Immanuel Kant|Kantii]], qui dixit actum bonum solum ex pietate officiosa fieri. Ex quo illud consequi videtur, ut ipsa pietas officium boni hominis sit. Qua conclusione callida Prichard circulum logicum in systemate Kantiano demonstrare videtur. Si enim officia sunt actus ex veneratione legis moralis (sive ex pietate) facti, et haec veneratio officium nostrum est, ubi est tandem fons officii? Nusquam, inquit Prichard, nisi in intuitione, nam sponte scimus iustum faciendum esse evitandumque iniustum.
 
Adsectatores intuitionismi (con)scientiam moralem probant, quam quidem dicunt empirice cognosci non posse. W. D. Ross nihil nisi cognitionem dicit simplicissimum ad bonum et iustum aditum praebere: persuasiones morales deliberabundorum et eruditorum hominum esse indicia ethica similia [[data sensuum|sensuum datis]] [[scientia (ratio)|scientiarum naturalium]].<ref>Ross 1930: 40-41.</ref> Moralitas, secundum Ross, in persuasione hominis eruditi posita est, quam quisque in arcanis suae mentis invenit. Experientia moralis redargui nequit. Fautores intuitionismi hoc contendunt, bonarum actionum aut aestimationum rationes nusquam inveniri. Sufficit intuitio. At fieri non potest, quin officium sola intuitione intellectum denique persuasionem personalem unius cuiusque hominis exhibeat. Itaque natura praescriptiva moralitatis intuitionistam fugere videtur, nam intuitionistae describunt, non praescribunt.