Quantum redactiones paginae "Percy Bysshe Shelley" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
de Guliermo Godwin
Linea 3:
'''Percy Bysshe Shelley''' ([[4 Augusti|4 Aug]] [[1792]]—[[8 Iulii]] [[1822]]) fuit [[poeta]] [[Anglia|Anglicus]] [[Motus Romanticus|Motu Romantico]], apud nonnullos<!--Citation needed--> unus ex optimis [[poësis lyrica|poësis lyricae]] [[Anglia|Anglicae]] [[scriptor]]ibus. Praesertim notus est [[versus|versibus]] sicut ''Ozymandias, Ode to the West Wind, To a Skylark,'' et ''The Masque of Anarchy'', omnes inter optimos gratissimosque [[lingua anglica|linguae Anglicae]] facile numerati. Sua autem magna opera longa [[phantasia|phantasticaque]] sunt, inter quae ''Prometheus Unbound, Alastor, Adonaïs, The Revolt of Islam'', et infectus ''The Triumph of Life''. ''The Cenci'' ([[1819]]) et ''Prometheus Solutus'' ([[1820]]) sunt [[ludus scaenicus|dramata]], illud quinque partibus, hoc quattuor. Shelley etiam scripsit [[mythistoria]]s [[litterae Gothicae|Gothicas]], ''Zastrozzi'' ([[1810]]), ''St. Irvyne'' ([[1811]]), et opera brevia ''The Assassins'' ([[1814]]) et ''The Coliseum'' ([[1817]]).
 
Sui [[mos|mores]] [[vita]]que [[saeculum 19|saeculo undevigesimo]] insueti fuerunt atque Shelley cives suos saepe increpabat et suo in idealismo inhaerebat ut factum sit nonnullis ille favit suam ob auctoritatem, multis displicuit ob eius, ut dixerunt, nequitiam. Quae cum ita sint, quibusdam poetis duarum triumve aetatum posterarum [[heros]] clarus fuit (inter alios eis [[Robertus Browning|Roberto Browning]], [[Alfredus Tennyson|Alfredo Tennyson]], [[Dante Gabriel Rossetti]], [[Algernon Carolus Swinburne|Algernon Caroli Swinburne]], etenim [[Georgius Gordon Byron|Georgio Byron]], [[Gulielmus Godwin|Guliermo Godwin]], [[Gulielmus Butler Yeats|Gulielmo Butler Yeats]], et [[Henricus David Thoreau|Henrico David Thoreau]], necnon poetis qui aliis [[lingua|linguis]] scripserunt, sicut [[Jan Kasprowicz]], [[Jibanananda Das]], et [[Subramanya Bharathy]]).
 
[[Carolus Marx]], [[Henricus Stephens Salt]], [[Bertrandus Russell]], et [[Upton Sinclair]] eum admirati sunt. Shelley etiam notus fuit amicus poetis [[Ioannes Keats|Keats]] et [[Georgius Gordon Byron|Georgio Byron]]. Sua [[uxor]] secunda, [[Maria Shelley]], [[liber (litterae)|librum]] nomine "[[Frankenstein]], vel Prometheus Modernus" scripsit.