Quantum redactiones paginae "Marcus Livius Drusus" differant

Summarium vacuum
 
Hunc vitae finem habuit iuvenis clarissimus quidem, sed quem sua semper inquietum ac turbulentum fecerat ambitio: ipse queri solitus est sibi uni, ne puero quidem, ferias unquam contigisse; nam adhuc praetextatus per ambitionem coepit reos iudicibus commendare: laudantur tamen Drusi quaedam facta dictaque. Cum Philippo consuli insidiae pararentur, eiusque vita in maximo esset periculo, Drusus, re cognita, Philippum licet inimicum monuit ut sibi caveret. Extat etiam Drusi vox egregia: cum enim domum aedificaret, promitteretque architectus, si quinque [[talentum|talenta]] sibi darentur, ita se eam aedificaturum ut nemo in eam despicere posset: "Immo, inquit Drusus, decem dabo, si eam ita componas ut quidquid agam non a vicinis tantum, sed ab omnibus etiam civivus possit perspici."
== Fontes ==
*[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], libro primo ''Bellorum civilium'' cap. 155-165.
*[[Cicero]], ''Pro domo'' 41 et 50
** Pro Rabirio 16-17.
* [[Titus Livius]], ''Periocha'' 71.
* [[Valerius Maximus]], libro tertio ''Factorum dictorumque memorabilium'' : 2,17
* [[Velleius Paterculus]], libro secundo ''[[Historiae (Velleius)|Historiae Romanae]]'' capitulis XIII-XIV.
 
== Notae ==