Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
== Cursus honorum ==
Serapio ab anno [[141 a.C.n.]] ad mortem [[pontifex|pontifex maximus]] fuit, in quo sacerdotio patri succedebat. Eo anno aut paulo antea [[praetor]] erat atque contra [[Scordisci|Scordiscos]] pugnans cladem accepit. Anno [[138 a.C.n.]] una cum [[Decimus Iunius Brutus Callaicus|Decimo Iunio Bruto Callaico]] consul erat. Anno [[133 a.C.n.]] [[Tiberius Sempronius Gracchus|Tiberii Sempronii Grachi]] [[tribunus plebis|tribuni plebis]] caedis in [[Capitolium|Capitolio]] instigator erat. Nam postquam consul Mucius Scaevola iuris studiosus vim adhibendam non esse censuerat, Nasica sese ducem iratis senatoribus praebuit du exclamat : ''qui rem publicam saluam esse uolunt me sequantur''<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ.'' I,68-70 ; [[Plutarchus]], ''Tiberius Gracchus'' 19-20; [[Valerius Maximus]] III,2,17 ; [[Titus Livius]], ''Periochae'' LVIII</ref>. Impetum in Gracchanos fecerunt : Ut iram sectatorum Gracchi effugeret, senatus eum legatum in Asiam misit, ubi anno [[132 a.C.n.]] [[Pergamum|Pergami]] mortuus est<ref>Plutarchus, op.cit. 21</ref>.
 
== Bibliographia ==