Quantum redactiones paginae "Compressio datorum" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Linea 6:
Compressio utilis est quia usus opum minuit, sicut spatium recondendi et [[amplitudo fasciae|capacitas transmissionis]]. Quia data compressa decompressenda sunt ut adhibeantur, haec ratio addita impensas computationales vel alias per decompressionem imponit; hae autem res [[prandium liberum]] non sunt. Compressio datorum [[multiplex natura temporis et spatii|multiplicis temporis et spatii]] electioni subiecta est. Exempli gratia, consilium compressionis pro pelliculis magnetoscopicis pretiosum [[apparatus electronicus|apparatum electronicum]] poscere potest ut pellicula exprimatur tam rapide ut videri possit cum decomprimitur, et optio pelliculae plene decomprimendae antequam videatur incommoda esse potest vel additum spatium recondendi poscere potest. Designatio consiliorum compressionis datorum electiones inter varias res implicat, inter quas gradus compressionis, summa distortionis introductae (per [[compressio datorum damnosorum|compressionem datorum amissorum]]), et opes computationales datorum comprimendorum et exprimendorum.<ref>Tank 2011.</ref>
 
{{NexInt}}
==Vide etiam==
*[[Corpus Calgarianum]]
*[[Corpus Cantuarianum]]