Quantum redactiones paginae "Marcus Zuerius Boxhornius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Linea 3:
'''Marcus Zuerius Boxhornius''' (vulgo ''Marcus Zuerius van Boxhorn'') fuit rerum scriptor [[Nederlandia|Batavus]], [[28 Augusti]] [[1612]] [[Bergae ad Zomam|Bergis ad Zomam]] natus, [[3 Octobris]] [[1653]] [[Lugdunum Batavorum|Lugduni Batavorum]] mortuus. Fuit professor eloquentiae apud [[Academia Lugduno-Batava|Academiam Lugduno-Batavam]]. Cum [[Linguae Indoeuropaeae|linguas Europaeas]] inter se compararet, quandam animadvertit formarum similitudinem, quam ab communi quadam lingua prisca ortam esse putabat. In lingua illa prisca – "Scythica" quam vocabat – [[Lingua Batava|Batavam]], [[Lingua Graeca Antiqua|Graecam]], [[Lingua Latina|Latinam]], [[Lingua Persica|Persicam]], [[Lingua Theodisca|Theodiscam]] numeravit, quibus postea insuper linguas addidit [[Linguae Slavicae|Slavicas]], [[Linguae Celticae|Celticas]] nec non [[Linguae Balticae|Balticas]], sed mirabile dictu, [[Lingua Hebraica|Hebraicam]] exclusit linguam, etsi illis temporibus paene omnes id agerent, ut suam linguam ab Hebraica oriundam esse demonstrarent.
 
{{NexInt}}
== Vide etiam ==
*[[Lambertus Barlaeus|Lamberti Barlaei]] [http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/witte/witte2/s141.html Oratio funebris in excessum clarissimi viri Marci Zuerii Boxhornii …]
*[http://www.onderzoekinformatie.nl/nl/oi/biza/d34000o/OND1325281/ Inceptum ad vitam Marci Zuerii Buxhornii percurrendam pertinens]