Quantum redactiones paginae "Animatismus" differant

m
use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
m (Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q547871 sunt)
m (use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot))
 
'''Animatismus''' (nomen a [[Robertus Ranulphus Marett|Roberto Ranulpho Marett]], [[anthropologus|anthropologo]] [[Britannia|Britannico]] factum) est "[[fides]] potestatis impersonalis et generalis cui homines aliquantum imperant."<ref>[[Anglice]]: "a belief in a generalized, impersonal power over which people have some measure of control."</ref><ref name="Ferraro, Gary 2008. p. 340">Garry Ferraro, ''Cultural Anthropology: An Applied Perspective,'' ed. 7a (Belmont Californiae: Thompson Wadsworth, 2008), 340.</ref> Marett arguit certas [[cultura]]s credere "[[homo|homines]], [[animal]]ia, [[planta]]s, resque inanimatas certis [[vis|viribus]] praeditas fuisse, quae impersonales et [[supernaturale]]s fuerunt.<ref>[[Anglice]]: "people, animals, plants, and inanimate objects were endowed with certain powers, which were both impersonal and supernatural."</ref><ref name="Ferraro, Gary 2008. p. 340"/> [[Mana]], ait Marett, notionem [[Polynesia]]m commemorans, est [[vis]] animatistica in unam formam contracta intra ullam ex his rebus inventa quae potestatem, vires, resque bene gestas defert.<ref>Gary Ferraro, ''Cultural Anthropology: An Applied Perspective,'' ed. 7a (Belmont Californiae: Thompson Wadsworth, 2008).</ref> In culturis variis, animatismus et mana per successus et defectiones harum rerum variarum videri possunt: successus magnam animatismi vel manae summam significat, quandoquidem defectio ex imminutione vel amissione animatismi vel manae efficitur.
 
{{NexInt}}
==Vide etiam==
*[[Animismus]]
*[[Anthropologia religionis]]
71 557

recensiones