Quantum redactiones paginae "Direptio Laurentii" differant

Content deleted Content added
de bello clandestino
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Linea 11:
Milites duo tabularia actorum diurnorum inruperunt, prela fregerunt, et [[Typographia|typos]] in fluvium coniecerunt. Ei postremum Free State Hotel exciderunt. Primum missile ex cannona in ulteriore Viae Massachusettae latere a [[David Rice Atchison]] emissum est, sed ab aedificio deerravit. Fere quinquaginta missilia tum emissa sunt, sed muros vix laeserunt. Deinceps milites conati sunt facere ut aedificium conlabatur: ei nonnulla dolia [[Pulvis pyrius|pulveris pyrii]] intus accenderunt, iterum sine effectu. Ad extremum, aedificium munitionibus incendiariis combusserunt.<!--and in the early evening it was a roofless, smoldering ruin.--> Quo facto, milites domus exspoliaverunt et per omnem vicum praedam fecerunt, atque adeo abientes privatam Robinson domum super Montem Oread deflagraverunt. Fuit unus casus: homo servituti favens a structura cadenti interfectus.<ref>[http://www.smithsonianmag.com/history-archaeology/law.html?c=y&page=3 Ross Drake, "The Law That Ripped America In Two," ''Smithsonian Magazine,'' 1 Maii 2004.]</ref>
{{NexInt}}
==Vide etiam==
*[[Internecio Laurentii]]
*[[Kansia Cruda]]