Quantum redactiones paginae "Colonia Sinus Massachusettensium" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Linea 50:
Colonia rebus [[oeconomia|oeconomicis]] prospera fuit, [[commercium|mercaturas]] factas cum [[Anglia]] et [[Indi Occidentales|Indis Occidentalibus]] adiuvans. Ob inopiam autem [[pecunia metallica|pecuniae durae]], colonia [[libra Massachusettensis|monetam]] anno [[1652]] instituit. Dissensiones reipublicae inter coloniam et Angliam post [[Restauratio (Anglia)|Restaurationem Anglicam]] administrationem induxit ad revocandum colonicum diploma regium anno [[1684]]. [[Iacobus II (rex Angliae)|Rex Iacobus II]] [[Dominio Novae Angliae|Dominionem Novae Angliae]] anno [[1686]] constituit ad redigendas omnes Novae Angliae colonias in dicionem regni. Defecit autem dominio cum [[Revolutio Gloriosa]] anni [[1688]] Iacobum regno moveret. Colonia ad regimen per diploma revocatum redivit et sic usque ad [[1692]] mansit, cum [[Gulielmus Phips]] Eques adveniret, novum diploma regium [[Provincia Sinus Massachusettensium|Provinciae Sinus Massachusettensium]] ferens, quae terras Sinus Massachusettensium et eas [[Colonia Plimmutae|Coloniae Plimmutae]] et possessiones proprias in [[Nantucket]] et [[Martha's Vineyard]] commiscuit. [[Civilitas|Civilis]] et [[oeconomia|oeconomicus]] Novae Angliae dominatus ab hodierna [[Civitatum Foederatarum civitas|civitate]] [[Massachusetta]] effectus partim a dominatu in his provinciis a colonia Sinus Massachusettensium fieri potuit. <!--PLUS IN EN:-->
{{NexInt}}
==Vide etiam==
* [[Historia Massachusettae]]
* [[Index gubernatorum colonicorum Massachusettae]]