Quantum redactiones paginae "Aenesidemus" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q314467 sunt
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Linea 1:
'''Aenesidemus''' ([[Graece]] Αἰνησίδημος) fuit [[philosophus]] [[scepticismus|scepticus]] [[Graecia|Graecus]], [[Cnossus|Cnossi]] in [[Creta]] natus. Primo [[saeculum 1 a.C.n.|saeculo 1 a.C.n.]] vixit, [[Alexandria]]e docuit, sub [[vita]] [[Cicero]]nis [[floruit]]. Sodalis veri simile fuit [[Academia Platonica|Academiae Platonicae]], sed quia academicorum rationes reiecit, ''[[epoché]]'' (εποχή, 'iudicium dilatum'<!--?suspended judgement-->) redintegravit, principium a [[Pyrrho Eleus|Pyrrhone Eleo]] et [[Timon Phliunticus)|Timon]]e primum propositum, pro responso rei quod inexplicabiles [[epistemologia]]e difficultates habuit. Sua [[schola]] [[Pyrrhonismus]] usitatissime appellatur, sed etiam tertia schola [[scepticismus philosophicus|sceptica]]. ''Pyrrhoneia'' (Πυρρώνειοι λóγοι), suum [[magnum opus]], quattuor notiones principales explicavit: rationes [[scepticismus|scepticismi]] et dubii, argumenta contra [[causalitas|causalitatem]] et [[veritas|veritatem]], rationem physica, et rationem [[ethica]]m. Quarum primae maximi momenti sunt, et eius rationes pro iudicio dilato in decem ''tropos'' (modos) digestae sunt. Perpaucum de eo scitur quia [[nihil]] eius operum superest, quamquam per singula a [[Photios I patriarcha Constantinopolitanus|Photio]] (in ''[[Bibliotheca (Photius)|Myriobiblion]]'') et [[Sextus Empiricus|Sexto Empirico]], ac minus a [[Diogenes Laertius|Diogene Laertio]] et [[Philo Alexandrinus|Philone Alexandrino]] commemoratus et disceptatus est.
 
{{NexInt}}
==Vide etiam==
*[[Agrippa Scepticus]]
*[[Arcesilaus]]