Quantum redactiones paginae "Opéra comique" differant

m
use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
m
m (use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot))
Significatio [[nomen substantivum|nominis]] ''opéra comique'' est multiplex, et non tantum '[[opera comica]]' converti potest. Genus [[saeculum 18|saeculo duodevicensimo]] ineunte ortum est, cum nomen [[ludus scaenicus|ludis]] ridiculis et acerbis in [[theatrum|theatris]] nundiniarum [[Lutetia]]e monstratis (''[[vaudeville]]'') adhiberetur qui [[carmen|carmina]] continebant quorum [[vocabulum|verba]] nuper in [[musica]]m exstantem imposita erant. Medio autem [[saeculum 18|saeculo duodevicensimo]], [[compositor]]es, a levioribus [[opera Italica|operae Italicae]] generibus<ref>Praecipue ''[[La serva padrona]]'' [[Ioannes Baptista Pergolesi|Ioannis Baptistae Pergolesi]].</ref> impulsi, musicam novam scribere coeperunt ut ''vaudevilles'' substituerent. Haec nova operae comicae forma saepe ''comédie mêlée d'ariettes'' appellabatur, sed varietas eius materiae procul expandebatur praeter [[comoedia|comicam]] tantum. Ante [[saeculum 19|saeculum undevicensimum]], ''opéra comique'' saepe significabat solum artificia cum diverbio dicto in [[aedificium|aedificio]] [[Opéra-Comique]] monstrata, contra artificia quibus erant [[cantus recitatorius]], qui in [[Opera Lutetiensis|Opera Lutetiensi]] apparebat. Ergo, ''[[Carmen (opera)|Carmen]]'' [[Georgius Bizet|Georgii Bizet]], fortasse celeberrimum omnium ''opéras comiques,'' de re [[tragoedia|tragica]] tractat. Compositores et [[scriptor]]es [[libellus|libellorum]] usum ''opéra comique'' nominis generalis aliquando reiciebant, pro nominibus accuratioribus.<ref name="oxfordmusiconline.com"/><ref>Elizabeth Bartlet et Richard Langham Smith, ''Oxford Companion to Music,'' pp. 862 et 889.</ref><!--Historia et plus in en:-->
 
{{NexInt}}
==Vide etiam==
*[[:en:Category:Opéras comiques|Opéras comiques]], categoria in Wikipedia Anglica
*[[Opera comique]], [[Londinium|Londinii]] instituta
71 557

recensiones