Quantum redactiones paginae "Quintus Ennius" differant

m
use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
m
m (use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot))
Ennius poeta aequalis [[Plautus|Plauti]], sed minor natu, aliter atque ille in omni poesis genere versatus est. [[Rudiae|Rudiis]] [[Calabria|Calabra]] in civitate natus et ex ea [[Italia]]e parte ortus, cui cum [[Magna Graecia]] erat commercium, [[Graecia|Graece]], [[Osci|Osce]], [[lingua Latina|Latine]] locutus est, ut tria se corda habere diceret. Is [[Roma]]m advectus a [[M. Porcius Cato maior|Catone maiore]] alterum post [[Naevius|Naevium]] [[poesis epica|carmen epicum]] de rebus gestis populi Romani composuit, quod ''[[Annales (Ennius)|Annales]]'' inscriptum est. Narravit autem omnia ab initiis, quae fabulis antiquissimis memoriae tradita sunt, usque ad tempora sua Graecorum exemplo versu usus [[versus heroicus|heroico]], quo semel instituto in genere epico [[Saturnius numerus|Saturnium]] numerum penitus obliteravit. In fabulis faciendis [[comoedia]]s quidem non neglexit, sed propter [[tragoedia]]s et [[fabula praetextata|praetextatas]], quarum multa fragmenta exstant, maxima laude affectus est. Neque vero nugae eius ipsae admiratione indignae. [[Satura]]e quidem inventor fuit, quam totam Romanam fuisse quis est qui nesciat?
 
{{NexInt}}
== Vide etiam ==
* ''[[Hedyphagetica (Ennius)|Hedyphagetica]]''
 
76 541

recensiones