Quantum redactiones paginae "Victoria (dea)" differant

Content deleted Content added
m ~
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Linea 5:
Qua de re controversia inter [[Symmachus|Symmachum]], praefectum urbi, et [[Ambrosius|Ambrosium]], [[episcopus|episcopum]] [[Mediolanum|Mediolanensem]], auctores gravissimos, orta ille anno [[384]] relatione tertia a [[Valentinianus II|Valentiniano altero eius nominis principe]] postulavit, ut ara in curia restitueretur. Admonuit eum priscae gloriae populi Romani, quam integram fuisse dixit, quoad Victoria coleretur, affirmavitque et paganos et [[Christianitas|Christianos]] idem [[numen|numinis]] venerari. Neque enim una via perveniri posse ad verum. Cui opinioni Ambrosius vehementer repugnavit. Imperatorem dei et [[religio]]nis ministrum esse oportere neque quemquam salvum esse, nisi qui veram fidem confiteretur. Imperatoribus praeterea iam pridem ab externis gentibus clades illatas ipsumque [[Valerianus|Valerianum]] esse captum. Ambrosius enim, cum privatus paganis quibusdam familiariter uti soleret, causam ipsam mordicus tenuit defendit obtinuit. Itaque—id quod cladis instar exemplo fuit paganos auctoritatem mox amissuros esse—ara Victoriae numquam restituta est.
 
{{NexInt}}
==Vide etiam==
*[[Controversia de ara Victoriae]]
*[[Ludi Victoriae Sullanae]]