Quantum redactiones paginae "Disputatio:Kyrgyzstania" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
:[http://www.geonames.de/coukg.html Hic] verba "Kirgizistania", "Kirgizia", "Chirgisia", "Cirgisia" sicut versiones Latinae nominis huius terrae data sunt. Quarum optima, opinione mea, est "Kirgizia". Litteram "k" utendam esse puto, quia semper sicut "k" legitur (et "c" ante "e", "i", "y" sic in lingua Latina legitur solum in pronuntiatione classica; "ch" e pronuntiatione illa Latina, quae in Russia certisque aliis terris in usu est, legitur non "к",sed "х" - sicut "χ" Graeca nostri temporis). Et "y" in nomine Latino huius terrae uti nolo, quia in pronuntiatione Latina classica circa sicut Russica "ю" post consonantes (seu "ü" Germanica) et non sicut "ы" legitur.
:Sed si "Chirgisia" (seu alium verbum) est nomen divulgatissimum (non Vicipaediae gratia) antiquissimumque, illud praeferre debemus, ut puto. -- [[Usor:Alexander Gerashchenko|Alexander Gerascenco]] 04:18, 17 Augusti 2007 (UTC)
::Magnas tibi gratias ago! Omnino tecum consentio (et quod dicis de "y" et "ch"). Nusquam in Interrete nisi in Vicipaedia orthographiam "Kyrgessia" inveni. Nomen "Chirgisia" tamen divulgatissimum esse videtur, sed fontem huius orthagraphiae nusquam repperi. Ad tempus igitur nomen "Chirgisia" conservandum videtur. Fortasse paginae redirectionis [[Kirgizia]], [[Kirgizistania]], et [[Cirgisia]] creandae sunt. --[[Usor:Fabullus|Fabullus]] 08:16, 17 Augusti 2007 (UTC)
::P.S. In charta Abrahami Ortelii intitulata "RVSSIÆ, MOSCOVIÆ ET TARTARIÆ DESCRIPTIO" anno 1562 edita (quam [http://www.orteliusmaps.com/book/ort162.html hic] videre possis) incolae "Chirgisiae" '''Kirgessi''' appellantur. --[[Usor:Fabullus|Fabullus]] 09:03, 17 Augusti 2007 (UTC)
::P.S.2. Et apud [http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof2/s0722a.html Hofmannum] (ca. 1670) invenimus orthographiam '''Kyrgessi'''. --[[Usor:Fabullus|Fabullus]] 09:15, 17 Augusti 2007 (UTC)
Revertere ad "Kyrgyzstania".