Quantum redactiones paginae "Sinus Codanus" differant

Summarium vacuum
m (robot Adding: bs:Skagerrak)
No edit summary
'''Sinus Codanus''' est sinus maris.
 
[[Pomponius Mela]] nuntiat in libro suo "de situ orbis," anno [[44]]: "Super [[Albis|Albim]], Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est. Hac re mare, quod gremio litorum accipitur, nusquam late patet, nec usquam mari simile; verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis, vagum atque diffusum facie amnium spargitur: qua litora attingit, ripis contentum insularum non longe distantibus, et ubique paene tantumdem, it angustum et par freto; curvansque se subinde, longo supercilio inflexum est. In eo sunt Cimbri et Teutoni; ultra, ultimi Germaniae Hermiones."
 
Quid est Sinus Codanus in geographica hodierna? Putatur Sinum Codanum "Kattegat" esse, quia litterae "COD" similis "KAT." Putatur etiam Sinum Codanum [[Mare Balticum]] esse. Putatur enim Melam non esse recte in arte describiendi. Sed in alia situ geographico, Mela bene et recte scribebat. Quid Mela nuntiat?
*Sinus Codanus super Albim esse. Id est septentrionale Germaniae hodiernae, et sic et Kattegat, Skagerrak, [[Lynicus|Lynicum]] Mare Balticumque esse possibilis.
*Hac re mare, quod gremio litorum accipitur. Ergo aqua est plus aut minus salina.
129

recensiones