Quantum redactiones paginae "Historia biologiae" differant

de notionibus
(de notionibus)
 
Saeculis [[saeculum 18|XVIII]] et [[saeculum 19|XIX]] scientiae biologicae, tales quales sunt [[biologia]] et [[zoologia]], facti sunt disciplinae cum professionibus distinctis coniunctis. [[Lavoisierius]] et alii scientifici mundos animatum inanimatumque per [[physica]]m et [[chemia]]m connectere coeperunt. Exploratores-naturalistae, ut [[Alexander von Humboldt|Humboldt]], interactionem inter organismos et locos eorum exquisiverunt, fundamentum iacentes [[biogeographia]]e, [[oecologia]]e, [[ethologia]]e. Naturalistae [[essentialismus|essentialismum]] repudicare et momentum [[exstinctio]]nis ac mutabilitatem [[species|specierum]] considerare coeperunt. [[Theoria cellularum]] novum conspicuum de basi vitae dedit. His adeptionibus atque effectibus [[embryologia]]e et [[palaeontologia]]e [[Carolus Robertus Darwin|Carolus Darwin]] [[synthesis|synthesim]] elaboravit: theoria [[evolutio]]nis per [[selectio naturalis|selectionem naturalem]]. Finis saeculo XIX vidit casum theoriae [[generatio spontanea|generationis spontaneae]] et ascensum [[theoria microbiana|theoriae microbioticae]] [[morbus|morborum]].
 
Cum opera [[Gregorius Mendel|Mendel]] prima parti [[saeculum 20|saeculi XX]] denuo inventi sint, [[Thomas Hunt Morgan]] cum discipulis suis theoriam [[genetica]]e elaboraverunt. Annis 1930 genetica et selectio naturalis in [[synthesis evolutionis hodierna|synthese evolutionis hodierna]] coniunctae sunt. Novae disciplinae rapide creverunt, praecipue postquam [[Iacobus Dewey Watson|Watson]] et [[Franciscus Crick|Crick]] structuram [[Acidum desoxyribonucleicum|acidi desoxyribonucleici]] agnoverunt. Post constitutionem [[dogma centrale|dogmatis centralis]] et explicationem [[codex geneticus|codicis genetici]], biologia magnam partem divisa est in partes duae: biologiam organismos totos et organismorum greges tractantem et biologiam elementa minora tractantem (biologias [[biologia cellulariscytologia|cellularem]] et [[biologia molecularis|molecularem]]). Fini tamen saeculi XX haec divisio reversi coepit. Hodie biologistae organismorum artes moleculares saepe utunur, et biologistae moleculares et [[cellula praecursoria|cellulares interactionem]] inter gena et loca indagant, etiam geneticam[[genetica]]m gregum organismorum.<!--population genetics-->
 
[[Categoria:Historia scientiae]]
19 266

recensiones