Quantum redactiones paginae "Londinium" differant

Content deleted Content added
clima
Linea 70:
 
== Regiones urbanae et administratio ==
Limites [[urbs Londiniensis|urbis Londiniensis]] a temporibus antiquis usque hodie paucissime mutatae sunt. Regiones igitur circumiacentes, saeculis recentioribus graduatim in suburbia conversae, ab initio sicut paroeciae rurales administratae sunt sub comitatibus [[Surria]], [[Cantium|Cantio]] et [[Middelsexia]]; quibus addere oportet urbs libera seu libertas [[Westmonasterium|Westmonasteriensis]]. Anno [[1855]], opera administrativa regionum suburbanarum atque urbium Londinii et Westmonasterii consessu novo assignata sunt, nomine ''[[Delegatus Operum Metropolitanorum|Metropolitan Board of Works]]''<!--('Delegatus Operum Metropolitorum')-->. Qui labores suos usque ad annum [[1889]] continuavit. Eo anno comitatus, formá similis atque comitatús Angliae omnis, munus administrationis metropolitanae suscepit, cuius senatus ''[[Comitatus Londiniensis|London County Council]]'' <!--("Consilium Comitatús Londiniensis")--> appellatus est. Territorium totum huius novi comitatus in [[Burgi metropolitani Londinienses|burgos metropolitanos]] divisum est, successores paroeciarum ruralium anteriorum. Formam burgorum metropolitorum limitesque comitatús Londiniensis, colore roseo pictae, in tabula adiuncta videntur.
 
Anno [[1965]], urbe per quinque et septuaginta annos fere continuo aucta, terrae Comitatus Londiniensis cum urbe Londiniensi et [[Middelsexia]] tota regionibusque [[Essexia]]e, Cantii et Surriae limitaneis in novum comitatum administrativum incorporatae sunt sub auctoritate ''[[Londinium Maius|Greater London Council]]'' <!--(concilium"Consilium Londinii Maioris")-->. Cuius territorium (urbibus duabus exceptis) in triginta [[burgi Londinienses|burgos]] departitum est, cuius formas, numeris distinctas, in eadem tabula videre licet. Concilio Londinii Maioris anno [[1986]] abolito, ab hoc anno urbes et burgi Londinienses singuli sine intermedio sub [[Regnum Britanniarum|regimine Britannico]] terras suas administraverunt usque ad annum [[2000]]. Inde hodie usque concilium novum, nomine ''[[Conventus Londiniensis|London Assembly]]''<!--("conventus Londiniensis")-->, res administrativas Londinienses regit, ad cuius caput stat [[praefectus Londiniensis|praefectus]] a populo electus.
 
== Aedes Londinii ==