Quantum redactiones paginae "Ethica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 16:
Tertia difficultas ad religiositatem humanam pertinet. Variis enim civitatibus suus cuique credendi mos translaticius est, qui in ludo publico aut in schola religiosa civibus praecipitur, quo fit, ut differentia, quae inter ethicam philosophicam et ethicam religiosam esse debeat, iam dudum irrevocabiliter turbata sit. Quae cum ita sint, notiones et dictiones [[connotatio]]nibus scatent: ''bonum, malum, iustum, virtus, conscientia'' non solum ad philosophiam referri videntur. Quartum problema. Interdum dicitur non esse una ethica integra, esse e contra ethicarum varietas, sicut ethicae [[ethica Christiana|Christiana]], [[ethica mercatoria|mercatoria]], [[ethica medica|medica]], [[bioethica|vitalis]], aliae, quarum quaeque ad certas tantum homines speciales pertineant. At nisi communem nucleum ethicum haberent, perdifficile esset cognoscere de variis ethicis agi. Quinta quaestio de argumento ethicae est. Cum in epistemologia de scientia, et in metaphysica de [[ontologia]] agatur, in ethica, qua de re tandem praecipue agatur, dubium esse videtur: utrum de vita bona, an de libertate, an de dignitate, an de moralitate. Quae omnia ad ethicam certe pertinent, sed quid in ethica maximi ponderis sit, ambiguum est. Nihilo minus, ex vita cotidiana nascuntur quaestiones ethicae, quibus non desunt solutiones responsivae, quae, si accuratius probaveris, nihil nisi suasiones inanes aut persuasiones translaticiae esse videntur.
 
Quae tandem sunt vera problemata ethica? Sunt qui ea ad tales referri putent res gestas, in quibus iniuste agatur. Sed furtum et corruptela, quamquam certe facinora iniusta, problemata ethica non sunt. Cur non? Nempe quia '''scimus''' ea iniusta esse. Furtum et corruptela certe mores laedunt et molestiae civiles sunt, sed problemata ethica (philosophica) non sunt. In verum problema ethicum deducimur, cum quid iustum factu sit nescimus. Problema ethicum saepe anxiferum est, sicut quaestio [[abortio]]nis, quae variis ex partibus adspici potest, quarum quaeque suam moralitatem exhibet: mulieri sui corporis potestatem esse; vitam humanam conservari debere; etc. Si omnibus partibus idem pondus attributum erit, problema insolutum remanebit (ut re vera hodie usque remanet). Ethica philosophica huc quid conferre potest? Philosophi moralis non est leges ferre sed sermoni inter se reclamantium interesse et quidem ad subtiliores rerum contextus referre: quonam ex fonte persuasionum moralium quaeque emanat? de qualibus ontologicis et ethicis obligationibus agitur?
 
Qui vela ventis philosophicis dat, caveat, ne ad scopulos veritatis moralis adlidatur. Nam veritas moralis, si in mundo exsistit, eiusdem generis non est ac veritas empirica cum rerum condicionibus externis congruens. Quamquam hoc enuntiatum, "casa rubra est", verum est, si et modo si casa illa vere rubra est, e contra hoc enuntiatum, "furari iniustum est", non ideo tantum falsum est, quod furari iniustum est. Veritas moralis nihil nisi [[metaphora]] quaedam veritatis esse videtur. Num exsistant veritates morales, et si sint, quales sint et qua ratione cognosci possint, quaestiones perdifficiles sunt. Theoriae ethicae multiplices sunt, nec credi potest ullam theoriam ad totam vitam humanam extendi posse. Notionibus moralibus suus cuique locus est, nam constat vitam humanam tam multis tantisque finibus sentimentis rationibus repletam esse, ut una non sufficiat theoria.
 
 
Line 25 ⟶ 27:
* Anscombe, Elizabeth. 1958. Modern Moral Philosophy. ''Philosophy'' 33 (124): 1–19.
* Arrington, R. L. 1989. ''Rationalism, Realism, and Relativism. Perspectives in Contemporary Moral Epistemology.'' Ithaca: Cornell University Press.
* Bayles, Michael & Henley, Kenneth. 1989. ''Right Conduct. Theories and Applications.'' 2nd edition. Random House.
* Becker, Lawrence C. & Charlotte B. Becker, eds. 2002. ''Encyclopedia of Ethics,'' I-III. Ed. 2a. New York: Routledge.
* Butchvarov, Panayot. 1989. ''Skepticism in Ethics).'' Indiana University Press.