Quantum redactiones paginae "Romanus Dobrzyński" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Romanus (Roman) DOBRZYŃSKI''', die [[1 Novembris]] [[1937]] natus, [[Polonia|Polonicus]] diurnarius, [[dispositor cinematographicus]] et iuris peritus est. Anno 2005 membrum honorarium [[Universalis Societas Esperantica|Universalis Societatis Esperanticae]] (UEA) creatus est.
== Vita ==
Dobrzyński [[lingua Esperantica|Esperantista]] factus est anno 1955. Baccalaureus in iuribus et postea in diurnariis rebus factus est. Thesis eius egit de periodicis Esperanticis explorandis. Studiosus in motione Esperantica active participavit scribendo moderando docendo. Insuper caput Associationis Polonicae Esperantistarum iuvenilium fuit. Annis inter 1966 et 1968 dux vicarius [[Associatio iuventutis Esperanticae internationalis|Iuventutis Esperantisticae mundanae]] (TEJO) fuit necnon redactor periodici quod nuncupatur "Kontakto".
 
Annis inter 1973 et 2003 diurnarius Televisionis Polonicae fuit, quo tempore saepe res Esperanticas tractari contigit. Coepit pelliculas innumerabiles conficere, plerumque in versione Polonica quam postea in Esperanticam linguam vertit. Anno 1995 cursum televisificum linguae Anglicae quendam ad Esperanticum mundum adaptavit, cui nomen est ''Mazi en Gondolando''. Anno 1987 congressum Esperantistarum usque hodie maximum [[Varsovia]]e celebratum parare iuvit. Membrum UEA factus est anno 1961, cuius consilio generali longe sese assistebat. Quam societatem annis inter 1989 et 1992 vicarie regebat. Opus fundatum cui nomen "Fondumo Zamenhof" institui iussit, cuius praeses primus erat.