Quantum redactiones paginae "Morphologia (linguistica)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 341:
 
Talia enim morphemata suae potestatis sunt, quae neque alia segmenta morphematica poscunt neque ex aliis dependent. Numerus horum morphematum absolutorum ex [[typologia linguistica|natura typologica]] cuiusque linguae dependet, nam in [[lingua Anglica]] aliisque [[lingua analytica|linguis analyticis]] morphemata ex maxima parte soluta sunt. In [[lingua Latina|Latino]] autem aliisque [[lingua flexiva|linguis flexivis]] numerus morphematum solutorum admodum parvus est, nam absoluta sunt ''dic'' et ''fer'', formae [[imperativus|imperativi]], itemque ''fur'' et ''sal'', formae nominativi singularis, quae omnia etiam morphemata [[radix (linguistica)|radicalia]] sunt. Maxima quidem pars nominum et [[verbum (temporale)|verborum]] ex morphematibus nexilibus constat; e.g. ''lupus'', quamvis difficile sit confinia morphematum ponere, ex stirpe et exitu constat. Morphemata absoluta linguae Latinae magna ex parte [[coniunctio (grammatica)|coniunctiones]] sunt, sicut ''ac, aut, et, vel''. Constat quidem distributione parum efficaciter morphemata inter se dividi posse, nam coniunctiones, licet affixa morphologica non poscant, suo offico fungi nequeunt, nisi [[verbum (generale)|verba]] cum verbis coniungunt.
 
Morphemata nexilia et in lexematicis et grammaticis morphematibus consistunt. Cum illae radices sint, sicut ''hiem-'' et ''mont-'', quae sine suffixo esse nequeunt, morphemata grammatica, sicut ''-is'' (genetivum singularem significans), sine radice lexematica, cui affigatur, esse non potest. Morphemata grammatica nexilia linguae Latinae sunt ''ā-, con-, in-, -it-'' ([[frequentativum]]), sicut '''''ā'''mittere'', '''''con'''ferre'', '''''in'''īre'', ''flu'''it'''āre'', etc.