Quantum redactiones paginae "Morphologia (linguistica)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 335:
Morphae ad unum et idem morphema pertinentes allomorphae sunt. Constat igitur morphema copiam allomorpharum idem significantium aut eandem functionem grammaticam habentium esse. Quae cum ita sint, morphema [[lemma]]tis vice fungi videtur. Nihilo minus, interdum ''morphema'' eodem fere sensu dicitur ac ''morpha''. Cum enim de suffixo loquimur, et morpham et morphema significamus.
 
Morphemata in varias classes dividi possunt: si ad significationem referuntur, '''lexematica''' aut '''grammatica''' sunt; sin autem ad distributionem, '''(ab)soluta''' aut '''affixalianexilia''' sunt, quae, cum ad functiones syntacticas aut morphologicas referantur, ad nomina declinanda et verba coniuganda nec non ad vocabula derivanda adhibentur. Morphemata absoluta in classes verbales dividuntur, quae sensu syntactico partes orationis sunt. '''Classis morphematica''' est morphematum copia, quae quadam proprietate ab aliis copiis differt. [[Nomen substantivum|Substantiva]] Latina (sicut ''amor, pecunia, urbs'', ...) certas proprietates communes habent, nam casu et numero declinantur, quam ob rem classem morphematicam conficiunt.
 
=== De distributione morphematum ===
Morphemeta in duas classes dividi possunt, prout ex aliis morphematibus dependent aut non dependent.
 
Talia enim morphemata suae potestatis sunt, quae neque alia segmenta morphematica poscunt neque ex aliis dependent. Numerus horum morphematum absolutorum ex [[typologia linguistica|natura typologica]] cuiusque linguae dependet, nam in [[lingua Anglica]] aliisque [[lingua analytica|linguis analyticis]] morphemata ex maxima parte soluta sunt. In [[lingua Latina|Latino]] autem aliisque [[lingua flexiva|linguis flexivis]] numerus morphematum solutorum admodum parvus est, nam absoluta sunt ''dic'' et ''fer'', formae [[imperativus|imperativi]], itemque ''fur'' et ''sal'', formae nominativi singularis, quae omnia etiam morphemata [[radix (linguistica)|radicalia]] sunt. Maxima quidem pars nominum et [[verbum (temporale)|verborum]] ex morphematibus nexilibus constat; e.g. ''lupus'', quamvis difficile sit confinia morphematum ponere, ex stirpe et exitu constat. Morphemata absoluta linguae Latinae magna ex parte [[coniunctio (grammatica)|coniunctiones]] sunt, sicut ''ac, aut, et, vel''. Constat quidem distributione parum efficaciter morphemata inter se dividi posse, nam coniunctiones, licet affixa morphologica non poscant, suo offico fungi nequeunt, nisi [[verbum (generale)|verba]] cum verbis coniungunt.
 
 
== Notae ==
Line 366 ⟶ 367:
* Monteil, Pierre. 1996. ''Eléments de phonétique et de morphologie du latin.'' Nathan.
* Nida, Eugene A. 1949. ''Morphology. The Descriptive Analysis of Words.'' Ann Arbor: University of Michigan Press.
* Plank, Frans. 1979. The functional basis of case systems and declension classes: from Latin to Old French. ''Linguistics'' 17: 611-640.
* ——————. 1999. Split morphology: How agglutination and flexion mix. '' Linguistic Typology'' 3: 279-340.
* Spencer, Andrew. 1991. ''Morphological theory. An introduction to word structure in generative grammar.'' Oxford: Blackwell.