Quantum redactiones paginae "Beniaminus Disraeli" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:Benjamin Disraeli by Cornelius Jabez Hughes, 1878.jpg|thumb|Beniaminus Disraeli anno 1878]]
'''Beniaminus Disraeli, primus comes Beaconsfieldensis''' (vulgo ''Benjamin Disraeli, 1st Earl of Beaconsfield'', [[KG]], [[PC]], [[FRS]]; natus die [[21 Decembris]] [[1804]], mortuus die [[19 Aprilis]] [[1881]]) fuit [[politicus|vir rerum civilium peritus]] et scriptor [[Britanniarum Regnum|Britannicus]], qui bis [[primus minister Britanniarum Regni|primus minister]] fuit. Magnopere in incrementum hodiernae [[Factio conservativa (Britanniarum Regnum)|Factionis Conservativae]] valuit, consilia eius definiens ac favorem in eam populi augens. Etiamnunc commemoratur quod in externis rebus auctoritate usus est, [[Conservatismus unius nationis|Conservatismum unius nationis]] vel "democratiam Tory" promovit, ac quod multum cum [[Gulielmus Ewart Gladstone|Gulielmo Ewart Gladstone]] duce [[Factio liberalis (Britanniarum Regnum)|Factionis Liberalis]] contendit. Sub Disraeli Conservativa Factio cum gloria et potestate [[Imperium Britannicum|Imperii Britannici]] coniungi coepit. Solus primus minister Britannicus est qui [[religio Iudaica|Iudaeus]] natus sit.
 
== Administrationes quibus Disraeli praefuit ==