Quantum redactiones paginae "Iohannes Hus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
→‎Sacerdos et praedicator: hanc combustionem Hus adversus fuit → huic combustioni etc.
Linea 14:
Hus rem novam introduxit, quod [[lingua Bohemica]] praedicabat et populum ad [[liturgia]]m congregatum eadem lingua canere faciebat. Ibidem quotannis fere 200 sermones lingua Bohemica habuit, quo etiam fiduciam populi, qui Bohemice loquebatur, in civitate, cui parva nobilitas [[lingua Theodisca|linguae Theodiscae]] praefuit, corroboravit.<ref>Tobias Engelsing, "Ein Widerstandsrecht für jeden Christen," in ''Konstanzer Almanach'' 2015:29-33.</ref>
 
Anno 1410, 16 die mensis Iulii, Pragae in curia archiepiscopali libri magistri Iohannis Wycleff sunt combusti a archiepiscopo Sbigneo cognomine [[Lepus|Lepo]]. HancHuic librorum combustionemcombustioni Hus adversus erat.
 
Anno 1412 papa [[Ioannes XXIII (antipapa)|Iohannes XXIII]] contra Ladislaum, regem Neapolitanum, bellum decernens plenarium peccatorum remissionem indulsit iis, qui ad tuendam ecclesiam arma induerent. Itaque etiam in Praga [[Indulgentia|indulgentiae]] emebantur, quod Hus condemnabat. Tres homines laici, Hussi auditores, Iohannem papam Antichristum esse publice magna voce clamaverunt et sunt a senatu Civitatis antiquae Pragensis supplicio affecti. Populus deinde corpora eorum per omnes urbis ecclesias detulit clamans: ''"Isti sunt sancti, qui pro testamento Dei sua corpora tradiderunt."'' Exin cadavera in sacrario Betlehem a Iohanne Hus sepulta sunt quasi martyrum reliquiae.<ref>[http://147.231.53.91/src/index.php?s=v&cat=11&bookid=280&page=135 Aeneas Silvius Piccolomini (papa Pius II), Historica Bohemica, in: Fontes rerum Bohemicarum VII, p. 133.]</ref> Eodem anno excommunicatus est Hus et deinde papa Iohannes etiam interdictum per totam Pragam posuit. Die autem 18 Octobris 1412 Iohannes Hus appellavit Iesum Christum.<ref>[http://etfuk.sweb.cz/hus.htm Magistri Ioannis Hus Appellatio ad Supremum Iudicem]</ref> Appellatio eius ad ''supremum Iudicem'' notabilis est, quia Hus non papam seu [[Oecumenicum concilium|concilium oecumenicum]] sed ipsum Iesum Christum declaravit caput ecclesiae ac iudicem suum supremum esse. Post hanc appellationem discessit Pragam.