Quantum redactiones paginae "Anchises" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{in progressu}}
[[Fasciculus:Aineias Ankhises Louvre F118.jpg|thumb|300px|Aeneas Troiam relinquens tergo Anchisam portat. Vinarium (οἰνοχόη) Atticum figuris nigris pictum, annis 510 a.C.n. factum.]]
'''Anchises''' ([[Graece]] Ἀγχίσης), in figura vernacula '''Anchisa''',<ref>[[Naevius]], ''Bellum Punicum'' 1.3.1 Morel.</ref> est persona [[mythologia Graeca|mythologiae Graecae]], heros [[Troia]]nus, quem amor [[Aphrodite|Aphroditae]] in vitae discrimen adduxit.
Line 38 ⟶ 37:
Mythus Anchisae perantiquus esse videtur, quem iam Homerus et hymnus Homericus ad Aphroditam cantatus attestantur. At H.J.Rose (1924), ut consentaneum est, radices mythi ultra Homerum petere contendit. Nam si pro nominibus de solis actoribus loquimur, idem fere schema repeti videmus, in quo pastor mortalis immortali deae concumbit, deinde vitalitatem — ne dicamus virilitatem — amittit. Quo in schemate pro Anchisa [[Attis]] substitui potest, fortasse etiam [[Adonis]]. Sed non solum hi sed etiam alii heroes orientales sicut [[Thammuz]].<ref>Rose 1924: 12-13.</ref> Videtur igitur in Aphroditae et Anchisae concubinatu schema mythicum latere, quod quidem non nisi adumbrationem obscuram praebet.
 
Homerus unde nomen Anchisae deprompserit, ignotum est. Graecum non est, ut sunt [[Agamemnon]] aut [[Menelaus]] multaque alia nomina Homerica.<ref>Rose (1924: 11) nomen [[Phrygia|Phrygium]] esse coniectat.</ref> Nec sunt nomina Magnae Matris — sive [[Cybele]] sive [[Artemis]] sive Aphrodite appellatur — ex [[Peloponnesus|Peloponneso]] oriunda. Et Aphroditam, cum Anchisam illectura ad huius domicilium ambulabat, sequebantur "cani lupi caudam iactantes leonesque caesiis oculis, ursi leopardique veloces cervis inexplebiles. Quos videns toto pectore laetabatur."<ref>''H.Aph.'' 69-72 οἳ δὲ μετ᾽ αὐτὴν / σαίνοντες πολιοί τε λύκοι χαροποί τε λέοντες, / ἄρκτοι παρδάλιές τε θοαὶ προκάδων ἀκόρητοι / ἤισαν: ἣ δ᾽ ὁρόωσα μετὰ φρεσὶ τέρπετο θυμὸν.</ref> Hic cum Artemide, [[domina ferarum|πότνια θηρῶν]],<ref>Hom. ''Il.'' 21.470. Cf. Cyrino 2012.</ref> coire videtur; in ''H.Aph.'' 68 "mater ferarum" appellatur. Quae vestigia sd orientem ducere videntur.
 
== Quid Anchisae postea evenerit ==
Line 48 ⟶ 47:
 
Cadente enim Troia Aeneam in domum venisse Anchisae, quem ex urbe tergo portaret. Anchisam hoc primum abnuisse sed consensisse, cum videret "stellam facem ducentem,"<ref>''Aen.'' 2.694.</ref> signum ab Iove missum. Quod thema scilicet Anchises ab Aenea tergo portatus — iam [[saeculum 6 a.C.n.|saeculo VI a.C.n.]] depictum est,<ref>Vide imaginem primam.</ref> ex quo apparet Vergilium antiquiore quadam mythi compositione usum esse. [[Theocritus]] commemorasse fertur Anchisam Iovis fulmine caecatum esse.<ref>[[Maurus Servius Honoratus|Serv.]] ''In Aeneidem'' 2.687.</ref> Caecitatem vero negat Vergilius, qui Anchisam oculos ad sidera laetus extulisse dicit.<ref>Verg. ''Aen.'' 2.687-688.</ref> Qua debilitate ex fulmine nata laborarit Anchises, quodve membrum icerit fulmen, ambiguum est. Pedem, quo facto [[paralysis|paralyticus]] vivebat? H.J.Rose (1924) eum mythum archetypum indagare contendit, qui in mytho Anchisae repeti videtur. Commemorans Attidem, qui furore religioso se ipsum castravit, atque Adonidem, in membra virilia vulneratum,<ref>Per [[metonymia]]m [[euphemismus|euphemisticam]] in femur vulneratum esse dicitur; Rose 1924: 14.</ref> Rose amatores Magnae Matris arbitratur [[eunuchus|eunuchos]] factos esse in mytho orientali,<ref>Rose 1924: 13.</ref> eandemque sortem etiam Anchisae evenisse. Sed variae sunt narrationes mythographorum.
[[Fasciculus:Aeneae exsilia.svg|thumb|350px|Iter Troianorum]]
Troia relicta Anchises in navigatione profugis consuluit. Primum Troiani ad oram [[Thracia]]e naves applicant, deinde ad insulam [[Delus|Delum]], ubi ex oraculo [[Apollo|Apoillinis]] hoc audiunt monitum: originem petant stirpis parentum, antiquam exquirant matrem.<ref>Aen. 3.94-96.</ref> Anchises falso ratus, Cretam esse insulam, suos admonet, ut eo contendant urbem novam aedificaturi. Itaque Delo relicta sine sccrupulo ad Cyprum naves appellunt. At mox peste opprimuntur. Itaque Anchises Aeneam hortatur, ut Delum revectus oraculum requirat. Sed proxima nocte [[di penates]] in somnis Aeneam visitant dicentes non Cretam sed [[Historia Italiae|Italiam]] oraculo indicatam esse: mutansae sedes sunt.<ref>''Aen.'' 3.161-166.</ref> De filii somnio certior factus Anchises errorem suum cognnoscit, et cursus navium ad Italiam dirigitur.
 
 
Line 57 ⟶ 58:
== Bibliographia ==
* Bergren Ann L.T. 1989. The Homeric Hymn to Aphrodite. Tradition and rhetoric, praise and blame. ''Classical Antiquity'' 8: 1-41.
* Cyrino, Monica Silveira. 2013. Bows and eros. Hunt as seduction in the « Homeric hymn to Aphrodite ». ''Arethusa'' 46: 375-393.
* de Jong, I.J.F. 1989. The Biter Bit. A Narratological Analysis of ''H.Aphr.'' ''Wiener Studien'' 102: 13-26.
* Olson, S. Douglas. 2012. ''The "Homeric Hymn to Aphrodite" and Related Texts: Text, Translation and Commentary.'' Berlin & Boston: Walter de Gruyter.