Quantum redactiones paginae "Pechinum" differant

399 octeti additi ,  4 years ago
nomina
(+)
(nomina)
{{Capsa urbis Vicidata}}
'''Pechinum''',<ref name="Hofmann">{{Lexfons}}.</ref><ref>[https://books.google.it/books?id=2bINWLq6e5IC&dq=tornata+tornacum&hl=it&source=gbs_navlinks_s ''Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ...'', vol. 2, p. 690]</ref> {{victio|Pechinum|i|n}} sive '''Pekinum,'''<ref>[[Ebbe Vilborg]], ''Norstedts svensk-latinska ordbok'', editio secunda, 2009.</ref><ref>"Xuntienum: ''Xuntien'' ou ''Pékin'', ville capitale de la Chine" {{Google Books|LLRKAAAAcAAJ|p. 108}}</ref> ([[Lingua Sinica|Sinice]] [[:zh:北京|北京]], sive translitteratione [[pinyin]] ''Běijīng'' 'Caput Septentrionale'), est [[caput (urbs)|caput]] [[Respublica Populi Sinarum|Reipublicae Populi Sinarum]] et [[unus|una]] ex [[Index regionum metropolitanarum numero civium digestarum|frequentissimis]] [[Tellus|orbis terrarum]] [[urbs|urbibus]], cuius cives 19&thinsp;612&thinsp;368 anno [[2010]] numerati sunt. [[Metropolis]], in [[Sina Septentrionalis|Sina Septentrionali]] sita, administratur ut [[municipalitas directe moderata Rei Publicae Popularis Sinarum|municipalitas directe moderata]] sub [[Administratio Rei Publicae Popularis Sinarum|administratione civitatis]], cum [[Index divisionum administrativarum Pechini|quattuordecim districtibus urbanis suburbanisque et duobus comitatibus rusticis]]. Cingitur metropolis a [[Hebei|Provincia Hebei]], praeter [[Tianjin]], municipalitatem vicinam ad meridio-orientem iacentem.<ref name="basic">{{cite web|title=Basic Information |url=http://www.bjstats.gov.cn/esite/bjsq/jbqk/|publisher=Beijing Municipal Bureau of Statistics |accessdate=[[9 Februarii]] [[2008]]}}.</ref> [[Olympia (certamina)|Olympia certamina]] [[aestas|aestiva]] Pechini anno [[2008]] acta sunt.
 
== Nomen ==
Nomen Sinense hodiernum 北京 ''Běijīng'', anno [[1403]] datum, significat "caput septentrionale" ut haec urbs a [[Nanchinum|Nanchino]] (南京 ''Nánjīng'' "caput meridianum" distinguetur. Id nomen Latine "Pechinum" seu "Pekinum"<ref>[[Ebbe Vilborg]], ''Norstedts svensk-latinska ordbok'', editio secunda, 2009.</ref> reddi solet, Anglice olim ''Peking'' et Francogallice ''Pékin'' iuxta pronuntiatum Cantonensem mercatoribus Europaeis notum. Latine rarius nomen vetustum "Xuntienum" legitur.<ref>"Xuntienum: ''Xuntien'' ou ''Pékin'', ville capitale de la Chine" {{Google Books|LLRKAAAAcAAJ|p. 108}}</ref>
 
== Historia ==
 
== Commeatus ==
Ab aliis civitatibus, sed etiam ab urbibus [[Sinae (regio)|Sericis]] fere omnibus, Pechinum per [[Aëroplanum|aëroplana]] attingitur quae ad [[aëroportus Pechinensis capitalis|aëroportum capitalem]] descendunt, a media urbe fere 32 chm ad boream et orientem versus distantem. Ab urbibus multis [[Asia]]ticis, [[Europa]]eis, [[America]]nis, [[Oceanus Pacificus|Pacificis]] capitalibus, atque ab aliis urbibus Asiae Orientalis maioribus, Pechinum volatu directo itur. Hic aëroportus mundi omnis secundus est quo ad frequentationem pertinet.
 
Tramina ferriviaria ab omnibus Sericae regionibus crebriter Pechinum petunt viis ferreis normalibus octo, quae a [[Sciamhaevum|Sciamhaevo]], [[Quancheum|Quancheo]], [[Heilongjiang]], [[Baotou]], [[Tongliao]], [[Yuanping]], [[Chengde]], [[Hongcongum|Hongcongo]] oriuntur. Tramina internationalia [[Hanoi]] [[Vietnamia]]e et [[Pyeongyang]] [[Corea Septentrionalis|Coreae Septentrionalis]] atque per [[ferrivia transsiberica|ferriviam transsibericam]] per [[Ulanbatoria]]m [[Mongolia]]e [[Moscua]]m usque [[Russia]]e attingunt. Sunt etiam viae ferreae tres traminibus rapidissimis usitatae quae [[statio Pechinensis meridionalis|stationem meridionalem]] petunt, a [[Tianjin]] anno [[2008]] incepta, a [[Sciamhaevum|Sciamhaevo]] anno [[2011]], a [[Quancheum|Quancheo]] anno [[2012]].