Quantum redactiones paginae "Pechinum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
+
Linea 9:
Ab aliis civitatibus, sed etiam ab urbibus [[Sinae (regio)|Sericis]] fere omnibus, Pechinum per [[Aëroplanum|aëroplana]] attingitur quae ad [[aëroportus Pechinensis capitalis|aëroportum capitalem]] descendunt, a media urbe fere 32 chm ad boream et orientem versus distantem. Ab urbibus [[Asia]]ticis, [[Europa]]eis, [[America]]nis, [[Oceanus Pacificus|Pacificis]] capitalibus, ab aliis urbibus Asiae Orientalis maioribus, Pechinum volatu directo itur. Hic aëroportus mundi omnis secundus est quo ad frequentationem pertinet.
 
Tramina ferriviaria ab omnibus Sericae regionibus crebriter Pechinum petunt viis ferreis normalibus octo, quae a [[Sciamhaevum|Sciamhaevo]], [[Quancheum|Quancheo]], [[Heilongjiang]], [[Baotou]], [[Tongliao]], [[Yuanping]], [[Chengde]], [[Hongcongum|Hongcongo]] oriuntur. Tramina internationalia [[Hanoi]] [[Vietnamia]]e et [[Pyeongyang]] [[Corea Septentrionalis|Coreae Septentrionalis]] atque per [[ferrivia transsiberica|ferriviam transsibericam]] per [[Ulanbatoria]]m [[Mongolia]]e [[Moscua]]m usque [[Russia]]e attingunt. Sunt etiam viae ferreae tres traminibus rapidissimis usitatae quae [[statio Pechinensis meridionalis|stationem meridionalem]] petunt, a [[Tianjin]] anno [[2008]] incepta, a [[Sciamhaevum|Sciamhaevo]] anno [[2011]], a [[Quancheum|Quancheo]] anno [[2012]].
 
Intra urbem atque in pagos suburbanos homines circiter 8 000 000 (anno 2015) quotidie [[ferrivia metropolitana]] subterranea utebantur, cuius tramina lineis undeviginti, ferriviis ad 700 chm extendentibus, stationes 319 crebriter frequentant. Laophoriis 28 343 quotidie utebantur homines 13 390 000 anno 2011.
 
== Clima ==